Annus
2 0 1 8


In civitate Canadensi heri currus onerarius cumulo parvus in corde urbis impetum in pedestres effecit. Incursus in cives stragis facta est: decem perierunt homines. Locus facinoris Yongea Via, ubi non modo multi perierunt, sed XV quoque offensi sunt. Dux Militiae Civilis Marcus Sanders “actio ipsa pollentiter facta esse deliberate videtur.” Ille auriga, ut ita dicamus, XXV annos natus ab ipsa Militia Civili comprehensus est. Nomen ei Alekus Minassian Militiae Civili minime notus, quoniam crimina haud egisse ante scitur.

Scripsit Andreas Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae