Annus
2 0 1 8


DOMINUS RETIS SOCIALIS SE EXCUSAVIT

Res privatae utentium surreptae sunt

Zuckerberg1.jpg

Ante biduum coram senatu Marcus Zuckerberg, fundator et curator Librivultuum (Facebook), rerum privatarum furti et usus coniecit in se culpam. Apud consilia senatus ab his verbis exorsus est a toto orbe per telehorasin auditus : “Erravi. Veniam impetro”. Quid? LXXXVII millionibus utentium indicia privata surrepta sunt a societate Britannica “Cantabrigiae Analytica” (Cambridge Analytica) quae consilio comitiali Donaldi Trump et Brexitus venum data sunt. Ille senatoribus et duobus miliardis conscriptis suadere de suis propositis conatus est. Gregem moderatorum certe erravisse; illum lentius ac tardius quam debuisset contra Russicos renisum esse qui in comitiis praesidialibus Americae se interposuissent et in aliis suffragiis. Certamen acerrimum cum Russia esse ad primum indiciis fruendum. Ergo maximam diligentiam adhibendam ut utentium identitas lege constituta defenderetur. Omnino Marcus Zuckerberg optime se expedivit.

Insequenti die non tam bene res evenit apud collegium legatorum populi. Legati populi eum verbis presserunt et saepe interruperunt cum essent peritiores de reti sociali quam senatores. Cum ab eo legata quaesivisset num eius indicia inter illa vendita inventa esset, ille ait; contra negavit se intellegere quod alia legata rogaverat, num promptus esset ad mutandum genus negotii quaestuosi dummodo optime notitias privatas defenderet. Inter multa quaesita, tot scilicet ad vitam privatam tuendam spectabant, e.g. isne praecepta Unionis Europaeae, multo severiora quam Americae observaturus esset, tamen rector Librivultuum non explanate respondit.

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae