Annus
2 0 1 8


Administratio Sinensis se vectigalia maxime ponderia mercibus Americanis CVI numerum imposituram esse publice dixit. Universi generis bona, magnopere pretiata, erunt: non modo enim rebus (autoraedis, alchemicis substantiis) sed alimentis quoque incrementum nonnullum (XXV per centum) inlocabitur. Hoc omne fiet Sinensem propter voluntatem, Sinensibus dicentibus, Boreoamericanum ob consiliumde tributis dehibendis Praesidis Donaldi Trump. Legatus ille Sinensis Zhang Xiangahen hodie apud locum Congregationis Mercaturae Orbis sententiam Sinensem explanavit: de segregationibus et violationibus haud legitimis praedictum est. Nam, ipsa Administratio Americae Septentrionalis indicem rerum (MCCC) monstraverunt, unde L circiter milia millionum dollarorum excipere posse aestimant.

Scripsit



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae