Israel. Minister Primarius Beniaminus Netanyahu hodie novum consilium suum patefecit. Nam, ipse deleturum esse se tulit pactum, quod una cum Consocietate Nationum creatum est, de profugis gestendis. In foedere ipso de exceptione milium hominum ab Africano continente nonnullis in Nationibus Occidentis ac simul de profugis aequalibus numero in Israele ipso accipiendis pactum est.
Retractationes Primarii Ministri heri in VisusLibro expositae sunt, hoc die publice declarationes factae sunt. Consociatio Nationum spem suam de consilii mutamento a Praeside Netanyahu fortiter ostendit. Hoc omne post consilium Praesidis commutationis pactibus cum Consocietate Nationum de migrantibus a Nationibus Africanis, sed, postquam Dextera Pars in Israelis Senatu contemptum suum monstravit, omnia retractatura videntur. Scripsit Andreas Novocomensis
|