DE CASU STATIONIS SIDERALIS SINENSIS Periculum est ne fragmenta in Italiam decidant
Fragmenta stationis sideralis in orbitam a Sina proiectae Kalendis
Aprilibus, die Paschae, decidere in Italiam putantur, in territorium ex
regione Aemilia ad partem meridionalem vergens. Ut statio “Templum Caeli” (Tiangong1) in aëra redierit, rescindetur; qua re timor est ne
reliquiae concidentes solum percutiant. Reditus hora tertia provisus est,
cum autem quadraginta minuta numerarentur antequam concursus fieret. Tamen
ex rationali doctrina, res dubia est; utique Administratio Nationis Tutelae
Civilis ita ad omnia parata est, ut rei significationes per
instrumenta communicationis quam celerrime accipiat.
“Templum Caeli” prima statio Sinensis fuit in orbitam eiectam mense
Septembri anno MMXI, sed a mense Martio anno MMXVI non apta est modo
insanabili ad communicandum ac iussa vehiculo siderali danda. Ab illo
tempore gradatim altitudinem demisit. Nunc casura est nec reditus regetur,
cum accensio motoria fieri non possit.
Scripsit Lydia Ariminensis
|