America Septentrionalis. Adfluxus iuventutis innumera ad fora Americanarum Civitatum demonstrandi causa contra armamenta, quae magis hominibus ipsis ibi abundant, numero summus fuit. Nomen itinerum in agminibus conductis hoc est: "Cursus pro vitis nostris", ut maxime propositum patefactum sit, sicut recordatio caedis diei Sancti Valentini in civitate Parkland, ubi XVII perierunt pupillorum magistrorumque, videatur. Centena milia iuvenum in civitatibus omnibus procederunt contra libertatem in armamentis emendis, cuius sententia generalis "NON ITERUM" elegitur. Domus Alba iuvenes laudavit "ardimentosos" eos vocans, securitatemque puerorum, ut in emendamento primo declaratur, extrusuram se pronuntiavit. Scripsit Andreas Novocomensis
|