Annus
2 0 1 8


Rector medii socialis "Visuslibri" Marcus Zukerberg Consociationis ad data praebenda "Cambridge Analyticae", quae maxime comitia Boreoamericana anni MMXVI Praesidem creatum Donaldum Trump adiuvavit, quod res privatas hominum in ipsa natura sua violavit, in loco suo electronico imaginem obscuravit. Nam, ipsa Consociatio, destructione datorum iurata, quod pollicita est abiuravit, quoniam res delendas conservavit, qua de causa exclusa est. Nam, ipsa "Cambridge Analytica" multa de L millionum hominum, ita existimatur, Praesidem Trump adiuvandi gratia retenta adhibuit. Advocatus "Visuslibri" rectorem omnia deleturum esse pronuntiavit, ut data sensibilia libris informaticis absint. Post exprobrationes maximas Rectorum Nationum, velut Ministri de RussiaeCancellis Roberti Mueller oculos in rem coniectos, "Visuslibri" occasus in Centro Oeconomico "Muri Viae" his diebus factus est, sicut "Frigutti" hoc die.

Scripsit Andreas Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae