Hiberia. Navis oneraria Congregationis Haud Administrativae "Proactivae", quae per Mare Internum innavit, heri a fluctibus Lybicis CCXVIII homines, qui maria migrantes findebant, excepit. Sed per undas non forte vel viribus maritimis migrantes cecidisse visi sunt: impetus enim Vigiliarum litorum Lybiae ipsae causa denuntiatus est.
Armamenta ab ipsis armigeris Lybicis tantae minae ostenduntur, ut periclis magnis navis iniacuit. At nullus exitus patefactus est, quoniam: "Portus Europae nobis propter leges impediti sunt, quod migrantes non cessimus" hodie dux Congregationis explanavit. Multi tamen in ipsa navi morbis affecti sunt atque, ut grex medicorum recordatus est, auxilia conferre necessitatis est. Aptior ad escensionem locus Italia existimatur, sed Vigiliae litorales Italicae nondum resposum patent. Scripsit Andreas Novocomensis
|