Annus
2 0 1 8


DE PORTORIIS TRUMPIANIS

Vectigalia ex mercibus adventiciis imponentur

TRUMP.jpg

Bruxellis moderatrix Europaeae mercaturae praeposita Cecilia Malmstroem et administer Iaponicus oeconomiae Hiroshige Seko cum legato Americano Lighthizer pro commercio de portoriis a praeside Trump statutis disputaverunt cum pretium chalybis auctum esset quarta parte (25%), aluminii autem decima (10%). Moderatrix censuit Unionem Europaeam, cum socia esset securitatis et commercii cum Civitatibus Americae Unitis, a consiliis praenuntiatis excludendam esse. Tamen non adhuc satis constare de agendi ratione qua immunitas fieret. Colloquia postera hebomade pergent. Idem Iaponicus ominatus est.

Interea Donaldus Trump telephonice locutus est cum Emmanuel Macron magna vi exprimens suum consilium necessarium atque ad stabilitatem nationalem tegendam aptum esse. De aliis rationibus quibus sollicitudines Americae superari possent dissertum est, tamen in incerto manet hocne ad unam partem an ad plures Europae nationes spectet.

Curam et sollicitudinem etiam Sina ostendit: administer Sinensis Zhong Shan commercio praepositus de contentionibus vectigalibus suam sententiam aperuit: a bello mercatorio nullum victorem discessurum, immo calamitates toto orbe orituras esse. Utique Sinenses et rem publicam fortiter se defensuros.

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae