Annus
2 0 1 8


Tensiones evanescere videntur. Heri Dictator Boreocoreae Kim Jong-Un consilium suum in interrete monstravit: nam sororem suam admittere Civitates Coniunctas Americae, ut cum Praeside Trump pangeat, in voluntate sua manere pronuntiavit; pro loco suo Praeses ipse Americae se conventurum esse cum cognata Dictatoris Boreocoreae publice declaravit.

Sed non omnia gratiis et amore evenient Praeses Americanus enim se cupere manifesta signa "conversionis" ab Administratione Boreocoreana, magnopere de nuclearibus armamentis inhibendis, quae confestim exhibenda sunt, praedixit. Itaque algor ipsum inter Nationum tabescere incepit, at longa via ostenditur.

Scripsit Andreas Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae