DE FEMINIS SAUDITIS IN MILITIA CONSCRIPTISNovam potestatem rex Salman mulieribus detulit
Aliquid novi in Arabia Saudita feminis concessum est: iis munus militiae
sustinere licebit, pugna excepta, ut ab intextu televisifico BBC relatum
est. Duodecim condiciones a feminis expetuntur ut militare possint, ex quibus
quod cives Sauditae sint, aetate apta, a vicesimo quinto anno ad tricesimum
quintum, honestatae diplomate altioris scholae. Rex Saudita Salman post
potestates autocinetum regendi, ad stadium eundi, negotium incipiendi nullo
viri assensu, hoc, ut feminae meliore statu essent, addidit.
Tamen societates pro iuribus humanis reprehendunt quod adhuc molestissima
imminutio libertatis maneat per custodis personam: unicuique mulieri habere
necesse virum vel patrem vel fratrem vel filium a quo licentiam petat ut
nubere possit, iter facere, immo in aliquo casu, opus suscipere, curationes
medicas subire. De militia, e.g., lege sanctum est ut custos domicilium
habeat in provincia ubi illa munus militare expleat.
Scripsit Lydia Ariminensis
|