Annus
2 0 1 8


DE INDUTIIS SYRIS

Bellum per triginta dies desinere ab ONU decretum est

Syria.jpg

Consilium Securitatis Ordinis Nationum Unitarum omnium consensu indutias de Syria ob humanitatis causam probavit, ut saltem triginta dies pyrobolorum coniectio in toto territorio desineret provincia Ghuta rebellium non excepta. Nisi quid obstat, indutias statim incipere constitutum est. Prope quingentos per septem dies ob pyrobolos deiectos in partem regionis a rebellibus detentam, non longe ab urbe capite Damasco, exstant perisse, ex quibus centum minore aetate a Speculo Syriaco pro Iuribus Humanis numerati sunt.

Ad hoc decretum est ut liceret, sine mora et periculis, auxilia mitti, vulneratos aegrosque transferri et obsidionem in Ghouta Orientali, Yarmouk, Foua, Kefraya finem habere.

Ut regimini praesidis Assad faveret Russia iure intercedendi novies in Consilio Securitatis usa est postquam bellum Syriacum ab anno MMXI incepit. Tamen intra decimum quintum diem Praesidi ONU Antonio Guterres de intervallo belli ad Consilium referendum erit; Russiae autem concessum est ut adversus regnum Chalifi bellare pergeret. Agens cum Russicis Consilium sero ad decretum venit, cum interim tot interea perissent.


Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae