POLONI VISITATIONEM ADMINISTRI ISRAELIANI RENUNTIANTPars Polonorum accusata est quod scelerum nazistarum particeps fuit
Ubique terrarum lex Polona vituperatur, qua cavetur, ne quis scelera
Germanorum in Polonia commissa Polonis quoque crimini det. Qua de re inter
Polonos et Israeles haud mediocris dissensio orta est, cum Poloni
visitationem Naftalis Bennett, administri Israeliani, renuntiavissent.
„Poloni visitationem meam”, inquit, “renuntiaverunt, quod eorum scelera
commemoraveram.“ Nam antea Bennett dixerat: “Quod fuit, fuit nec iam mutari
potest. Nil nisi verum dicam: Sunt plura milia Polonorum, qui in numero
virorum iustorum habentur, cum illo tempore vitae periculum adierint, ut
Iudaeos servarent. Sed etiam nimis multi sunt, qui Iudaeis vexandis,
frangendis, interficiendis interfuerunt. »
Visitatione renuntiata Bennett „ Cruor Iudaeorum”, inquit, “clamat ex humo
Polona neque ulla lege obmutescet. Sunt quidem castra interneciva a
Germanis exstructa, tamen plurimi Poloni socii fuerunt Germanorum in
Iudaeis persequendis, calumniandis, interficiendis.”
Scripsit Volgangus Austriacus
|