Annus
2 0 1 8


DE ADMINISTRATIONE TRUMPIANA IMPEDITA

Factio popularis obstitit

casabianca.jpg

A media nocte priore die Veneris Senatus Civitatum Americae Unitarum administrationis intermissionem imposuit, cum ratio accepti et expensi non comprobata esset. Quamvis factio republicana et in Senatu et in Consilio legatorum praevaleat, senatorum suffragiorum maior pars (50%) non satis est ut ratio pecuniarum iubeatur, propterea quod sexaginta sententiae ex centum pro adsensu opus sunt.

Quod efficit ut administratio foederalis opibus careat et intermissio stipendiorum munerumque fiat. Etiam opera ministeriorum impedietur, ut omittam musea et hortos publicos nationis. Munera praecipua tamen servabuntur, e.g. quae ad defensionem et securitatem rei publicae etiamque ad custodiam aëronavium pertinent. At salus publica detrimentum accipere potest, cum verisimile sit dimidiam partem ministrorum ad tempus dimitti.

Omnibus manifestum est de re politica agi. In pagina breviloquenti (Twitter) Praeses Trumps democraticos accusavit quod magis de immigrantibus non legitimis quam de strenuis militibus et finium securitate solliciti essent. Sed Chuck Schumer, princeps factionis democraticae apud senatum, contra dixit Praesidem pactum recusavisse, quamquam illi pecunia ad “murum” struendum oblata erat. Re vera a popularibus convalidatio pro immigrantium filiis (dreamers) petitur qui in discrimine sunt ne relegantur, cum lex eos tutans die IV postero mense Martio exeat.

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae