Boreocorea. In contione sua Diei Primi Anni Dictator Boreocoreanus Kim Jong-Un: “In tabula mea praesidentiali bulla ad pyrobola nuclearia adicienda superest. Bellum paratum est” declaravit.
Hodie Praeses Americanus Donaldus Trump sententiis Dictatoris Coreae Septentrionalis fortiter respondit: “Bulla mea maior illa, quae in mensa Dictatoris manet.” Inter certamina d bullis maioribus, sermocinationes Corearum duarum inceperunt: enim, Boreocorea Olympiasin hibernalibus huius anni interfutura esse Australi rivali declaravit. Primus sermonum hoc ab annis. Administratio Austrocoreae maxime gavisa est. Scripsit Andreas Novocomensis
|