| 
 
    
        Conseruatio profugorum
    Melita. Insulae Vigiliae maritimae cymbam alto in mari longe aspexerunt atque nauem illuc promiserunt, quae migrantes LXIX contentos seruaret. Profugos demum milites maritimi conseruauerunt atque Capitem insulae adtulerunt.  - 30/12/2018 23h40
 
 
    
        Incursus Batauicus
    Rotterdam. Militia Ciuilis hodie IV homines comprehendit propter coniurationem seditionis: impetum enim terroristicum eos apparaturos esse existimant.  - 29/12/2018 18h47
 
 
    
        Fausta omina
    Laeti dies festi sint omnibus lectoribus et scriptoribus.  - 24/12/2018 08h38
 
 
    
        Iter Italicum
    Lex nummaria Italica, Europa adsentiente,  a Senatu probata est  suffragiis  latis de fide; factiones adversae  tumultuaverunt cum non esset antea disceptata. Reditura est ad Consilium legatorum postero die Veneris. - 23/12/2018 11h53
 
 
    
        Iterum terraemotus 
    Novus tremor terrae  5 graduum in magnitudinem  mane perceptus est in locis Mediae Italiae, iam  ante biennium concussis.  - 22/12/2018 18h53
 
 
    
        Tremor marinus
    In Oceano Pacifico Meridionali vehemens tremor  7,5 graduum magnitudinis  ante Novam Caledoniam accidit;  timor est ne maris motus  ad eius litora et ad insulas Vanuatu perveniat. - 22/12/2018 18h43
 
 
    
         Sons caedis necatus est                                                    
    Territor Chérif Chekatt, qui auctor  incursus  Argentorati confecti reputatur, a biocolytis in vico eiusdem urbis occisus est. Petitio a grege ISIS vindicata est. - 15/12/2018 08h33
 
 
    
        Quartus periit
    Diurnarius Italicus Antonius Megalizzi obiit, cum  graviter capite vulneratus  esset petitione terroristica Argentorati effecta.  - 15/12/2018 08h20
 
 
    
        Incerta de Brexitu
    Ministra Primaria Theresa May  ad aliud tempus sententias de Brexitu distulit, ut melius explanaretur  commercium inter rem publicam Hiberniam  quae  particeps   Unionis  Europaeae manet  et Hiberniam Septentrionalem Regno Unito coniunctam. Re vera timetur foedus de Brexitu  a Consilio Populari  ne probetur. - 10/12/2018 21h34
 
 
    
        Praeses Boreoamericanus  obiit
    Nonagesimo quinto anno aetate mortuus est Praeses Civitatum Americae Unitarum Georgius Bush senior,  qui  munus exsecutus est ab anno MCMLXXXIX ad MCMXCIII tempore quo rueret murus Berolini et Unio Sovietica finem haberet . 
 - 02/12/2018 10h49
 
 
    
        Deflagratio Sinensis
    Sina. Apparatus alchemicus Regionis Zhangjiakou prope Caput hodie deflagrauit: XXXVIII currus onerarius atque XII autoraedae hocpropter delentur, in quibus XXII homines periere atque plures XX vulnerati sunt.  - 28/11/2018 21h25
 
 
    
        Displosiones in classem
    Scythia Ucrainensis. Praefecti classis Regionis Russicam Administrationem accusauerunt inpetu, qui hodie in naues Ucrainenses perductus est. Responsum Administrationis Sarmaticae nondum euenit.  - 25/11/2018 21h14
 
 
    
        Auxilium Brexitus
    Britannia. Industriosi maximi Regionis Ministram Primariam Theresam May in consilio suo Brexitus noua maxime pactione inter Britanniam atque Communitatem Europaeam adiuturos se dixerunt, maxime Rector Societatis Industriae Britannicae Fairbairn , "ut adfectus inter potentias colatur". - 19/11/2018 20h26
 
 
    
        De incendiis Californianis
    Non intermittitur calamitas incendiaria magnam partem Californiae vastans quae ingentissima ex omnibus existimata est; quinquaginta perierunt in flammis, sed plurimi dilapsi; multa milia domorum incensa sunt, abeuntes quinquaginta milia. - 15/11/2018 06h55
 
 
    
        Comitia medii mandati in America
    In electionibus medii temporis Civitatum Americae Unitarum  Populares  maiorem numerum subselliorum in consilio legatorum populi, Republicani in senatu tulerunt; Praeses Trump victoria partim comparata  exsultat. 
 - 07/11/2018 14h07
 
 
    
        Propagatio Graeca
    Athenarum Administratio hodie publicum proclamauit nuntium: fines maritimos Graecos diffundere nam excupescit a VI usque ad XII milia nauticas, sed non in neminis aquas. Limes enim Turcorum ualicandus putatur apud Administrationem Graiam, quodpropter Praesidi Turco Erdogan hoc "casu belli" nuncupat. - 01/11/2018 15h19
 
 
    
        Tempestas Italica
    Imbres vehementes et ventus furens plures Italiae regiones vastant: ob casus arborum vel res lapsas septem perierunt, decades sauciati. Fluctuum impetus et eluviones timentur. - 30/10/2018 06h38
 
 
    
        Recusatio Europaea
    Collegium  Europae legem nummariam Italicam reppulit, quae mutata  intra tres hebdomadas tradenda erit.  Minister Primarius negavit hoc  fieri posse: aes alienum provisum non imminutum iri.  - 23/10/2018 20h17
 
 
    
        Italia adversus Europam
    Minister Primarius Italicus Joseph Conte Bruxellis novam legem nummariam apud Consilium Europaeum mox explanabit, quae, modum impensae excedens, verisimiliter non probabitur.  - 18/10/2018 22h06
 
 
    
        De nece diurnarii Sauditae
    Auctoritates Turcarum moderatores Boreoamericanos edocuerunt sibi esse incisiones magnetophonicas et magnetoscopicas de nece diurnarii  actorum Washington Post  Jamal Khashoggi qui Byzantii in sede legationis Sauditae a custodibus verberatus, excruciatus et occisus esset.  - 12/10/2018 23h10
 
 
    
        Terrae motus in Sicilia
    Intempesta nocte terrae tremor graduum 4,8 magnitudine incolas provinciae Siculae Catinae e somno excitavit, aliis concussibus  subsequentibus minoris ponderis. Parva corruerunt, sed magnus fuit pavor. Aliqui non graviter sauciati sunt. - 06/10/2018 11h57
 
 
    
        Vastatio in Indonesia
    Terrae motus graduum 7,5 magnitudine hesterno die insulam Sulawesi in Indonesia prostravit ob quem XLVIII interierunt; mane maris motus litus vastavit  undis sex metrorum in altitudinem: complures sauciati sunt, alii dilapsi. Metus est ne multa milia conciderint vi aquarum rapta.  - 29/09/2018 09h30
 
 
    
        Moenia Africana
    Mense Iunio hoc consilium Praeses Donaldus Trump Hispaniae dedit ut migrantium adventum ab Africa coërceret: “Moenia erigite in solitudine Sahariana”. Cum ei dictum esset quinque milia kiliometrorum eam in longitudinem patere “Finis Saharianus – inquit – longior Mexicano non potest esse”- 
 - 20/09/2018 18h39
 
 
    
        De iure auctorum
    Senatus Europae hodie consilium comprobavit ut  iura auctorum contra gigantes interretiales defenderentur quibus mercedes ab editoribus solvenda  esset; alii hoc victoriam esse libertatis in edendo reputant, alii autem censuram. - 12/09/2018 18h47
 
 
    
        Indutiae in Libya
    Auctore legato peculiari Ordinis Nationum Unitarum  Ghassan Salamé,  foedus ad proelia intermittenda in capite Tripolitano factum est ut cives defenderentur et bona publica et privata servarentur. Factiones pactae sunt ut invenirent  de re politica consilia. - 04/09/2018 22h09
 
 
    
        Migrantes liberati
    Ante biduum omnes migrantes navis Diciotti solum Italicum tetigerunt. Prope quinquaginta  Albania et Hibernia accipient, ceteros  Ecclesia. Interea Administer Salvini  a iudice indagatur.  - 27/08/2018 14h30
 
 
    
        Aegroti expositi sunt
    E navi Diciotti Catinae in ancoris tenta, XII  egressi sunt cum  tabe laterum afficerentur; ante triduum etiam XXVII minoribus  aetate sine parentibus exire licuit. Interea auctoritates Italae ultionibus Europae minantur.  - 25/08/2018 20h38
 
 
    
        Nihil de migrantibus 
    Nullum consilium in Europa captum est de devectis in portus Italicos; furens Minister Primarius Conte cum interea Administer Matthaeus Salvini recusat ne e navi Diciotti migrantes Catinam exponantur.  - 24/08/2018 22h11
 
 
    
        Obiit fautor convictus Israelis et Palaestinae
    Studiosus pacis Israelianus  Uri Avnery XCIV annos natus mortuus est, qui  fundator fuit gregis pacis auctoris Gush Shalom; fortiter censuit rem publicam Palaestinam constituendam esse ac monuit  concives ut finem facerent Cisiordaniae occupationis. - 20/08/2018 21h36
 
 
    
        Concidit pons in Italia
    Corruit Genuae pars pontis Morandi nominati super torrentem: XXV interierunt, X saltem dilapsi sunt. Periculum est ne aliae partes  super domos cedant, quae vacuefactae sunt.  
 - 14/08/2018 22h15
 
 
    
        Concidit lira 
    Turcia in magno discrimine nummario versatur postquam lira corruit; ex hac re magna perturbatio in mercatibus nummorum Europaeis orta est. Praeses Erdogan ait administrationem Turcicam bello oeconomico non victum iri. - 10/08/2018 19h11
 
 
    
        Avolatio errata
    In Mexico Septentrionali aëronavis paulo post temptatam   avolationem  concidit; LXXXV sauciati sunt, nemo periit.   - 02/08/2018 09h18
 
 
    
        Aestas torrida
    Ob maximum aestum in pascuis montanis Helveticis  exercitus potum vaccis praebet.   - 02/08/2018 09h06
 
 
    
        Luctus Italicus
    Periit in nosocomio Helvetico moderator bonis gignendis societatis FIAT  Sergius Marchionne, qui eam sursum extulit et coniunctam cum societate Chrysler  in Civitates Americae Unitas  expandit. - 26/07/2018 10h03
 
 
    
        Francogallia vicit
    Sarmatia. In Certamine Orbis Pediludico grex Francogallicus Illyricos in agro viridi profusit. Trigona IV in retem adiecerunt, dum Illyrici II modo.  - 16/07/2018 23h38
 
 
    
        Distribuentur
    CDL migrantes a Libya rate vecti in duas naves militares Italicas translati sunt; exceptis  nonnullis feminis expositis cum pueris ceteri quingeni in res publicas Europae recipientur; adhuc quinque de hac re congruerunt. Palam discors res publica  Ceca.   - 15/07/2018 21h53
 
 
    
        Conventiculum Leurense
    In rubrica Vita Latina nuntius de Conventiculo Leurensi editus est. - 13/07/2018 09h21
 
 
    
        Omnes servati
    In Thailandia duodecim pueri cum pilae magistro  tandem, post XVIII dies sub terra,  ab antro prope incolumes erepti sunt. Omnes in nosocomium recepti sunt ut sua valetudo inspiceretur.   - 11/07/2018 11h55
 
 
    
        Reclamat sub  Statua Libertatis 
    Femina reclamans usque ad imam partem Statuae Libertatis adrepsit; post tres horas capta est et descendere coacta  cum vincta cingulis  esset.  - 05/07/2018 09h54
 
 
    
        Filius Chalifi periit
    ISIS nuntiavit Huthaifa al-Badri filium ducis al-Baghdadi in Syria occisum esse pugnantem adversus Syros et Russicos. - 05/07/2018 09h40
 
 
    
        In antro conclusi
    Adhuc vivunt in Thailandia XII  pueri cum pilae magistro postquam in antrum deerraverunt: alentur et eorum animi sustinebuntur, donec refecti extracti erunt; sed aliquandiu  exspectandum est.  - 04/07/2018 09h31
 
 
    
        “Funis salutis”  appulit
    Navis “Funis salutis” (Lifeline) Melitam  appulit  sed occupabitur a Melitensibus ; migrantes dividentur per octo nationes, excepta Germania.  Exules ius asyli non habentes remittentur.  - 27/06/2018 22h03
 
 
    
        Census ethnicus
    Administer  Matthaeus Salvini censum facere vult gentium Rom et Sinti in Italia commorantium ut eos expellat quibus manere non liceat, sed  Minister Primarius Conte et vicarius Di Maio ab hac re dissentiunt, cum computatio ethnica  non legitima sit. - 19/06/2018 22h14
 
 
    
        Praesides consentientes
    Praeses Italicus Conte et Francogallus Macron constituerunt ut in Africa loca apta agnoscendis migrantibus petentibus asylum instruerentur et de foederis Dublini emendatione consenserunt.  - 16/06/2018 22h46
 
 
    
        Aquarius ad Hispaniam versus
    Navis Aquarius migrantibus onusta repulsa a novo  Administro Italico negotiis internis praeposito Matthaeo Salvini ad Hispaniam pergit. - 12/06/2018 13h56
 
 
    
        Ob  montem  ignivomum perierunt
    Investigatio mortuorum post eruptionem Montis  Ignivomi Guatemalensis intermissa est cum periculum esset  ne nova saxa liquefacta e cavo expellerentur.  XCIX inventi sunt, CXCVII dilapsi.  - 08/06/2018 21h43
 
 
    
        Nova gubernatio in Hispania
    Post  flagitium corruptionis virorum Factionis Popularis, rogatio Factionis Socialistae de diffidentia adversum Marianum Rajoy a legatis probata est; princeps Socialista Petrus Sanchez ante regem ut novus Minister Primarius iuravit.  - 03/06/2018 10h55
 
 
    
        Ecce gubernatio Italica
    Hodie, post tres fere menses a suffragiis habitis  Minister Primarius Italus  Joseph Conte et XVIII administri  in legem  iuraverunt. Res laboriosa exstitit sed tandem   factio Quinque Stellarum et Foedus inter se convenerunt ut  rem publicam gubernarent, mutato administro oeconomiae, favente Praeside Sergio Mattarella.   - 01/06/2018 21h29
 
 
    
        Nihil effectum est de administris Italis
    Joseph Conte deposuit munus gubernationis creandae, cum  Praeses rei publicae Italicae  discors esset de administro  oeconomiae delecto, non Europae fautore.   - 28/05/2018 06h58
 
 
    
        Crimina sexualia perpetravit
    Novi Eboraci Harvey Weinstein, qui plurimas  pelliculas produxit,  accusatus de molestiis  ab octoginta feminis,  custodibus publicis  se dedit; de vi sexuali  contra  duas in ius vocabitur.   - 25/05/2018 15h12
 
 
    
        Nova caedes Americana
    Apud lyceaum urbis  Sanctae  Fidei  in civitate Texana  adulescens septendecim annorum  arma ignivoma  dirupit: novem discipuli et unus magister perierunt. - 23/05/2018 00h05
 
 
    
        Sponsa puella capite damnata
    In Sudania puella venum data a parentibus aetate tredecim annorum  suspendio peribit quod virum stupratorem necaverit. In toto orbe incepta sunt ut ea servari possit.    - 12/05/2018 10h23
 
 
    
        Berlusconi iterum petitor
    Ex sententia tribunalis custodiae Mediolani Silvius  Berlusconi, iam a potestate munus publicum petendi erasus, ad id ius restitutus est.  - 12/05/2018 10h08
 
 
    
        Nova gubernatio Italorum
    Post duos menses tandem duae factiones comitiorum victrices  de nova administratione Italica inter se agunt.  - 12/05/2018 07h43
 
 
    
        Docentes armati
    “Magistri armis instruantur; secundum emendatum Constitutionis servabitur” ait denuo Donaldus Trump coram  viris societatis armorum (RNA) .  - 05/05/2018 08h46
 
 
    
        Mors supervenit
    Non superfuit infans Alfius Evans gravissime aegrotus postquam a machinis disiunctus est. “Meus parvus gladiator evolavit” ait pater.
 - 30/04/2018 20h58
 
 
    
        De monitis Europae
    “Praeses Trump  ne portoria imponat; aliter Europa suas utilitates  defendet”: eo modo  Angela Merkel, Emmanuel Macron, Theresa May  eum admonuerunt . - 30/04/2018 20h49
 
 
    
        Nova petitio terroristica
    Duplex impulsus ab ISIS effectus est in Afghanistan: XXIX saltem in capite Kabul perierunt quorum IX diurnarii; complures decades sauciati sunt. - 30/04/2018 20h32
 
 
    
        Incensa viva
    In Pakistania femina viginti quattuor annorum mixtura olea usta est ab adsectatore  cum noluisset  ad religionem Mahometi se convertere ut ei nubere posset: gravissime se habet.  - 22/04/2018 21h38
 
 
    
        Princeps Carolus successurus
    Ut regina Elizabetha abdicabit, princeps Carolus res publicas coniunctas Regno Unito (Commonwealth) reget.   - 20/04/2018 17h39
 
 
    
        Vis  terroristica intermissa est
    Grex armatus Vasconum (ETA) veniam petit luctus infiniti  quem dimicatio pro libertate paranda  contra Hispaniam   genuerit   - 20/04/2018 17h30
 
 
    
        Petitio communis contra Syriam
    Praeses Trump cum Francogallia et Regno  Unito  contra tria loca Syriaca  ubi arma chemica fabricantur, centum missilia misit, quorum pars deiecta est.  - 14/04/2018 11h14
 
 
    
        Incendium Novi Eboraci
    Novi Eboraci flammae ortae sunt in caeliscalpio Trumpiano; unus  graviter laesus est, leviter quattuor  siphonarii.  - 08/04/2018 14h39
 
 
    
        Terror in Germania
    Parvum autoplaustrum in urbe Monasterio proiectum est in multitudinem  ab autocinesta, ut constat,  insano. Tres perierunt, sex  gravissime vulnerati sunt. Res petitio terroristica non reputatur. Sons  postea sibi mortem conscivit. - 08/04/2018 14h30
 
 
    
        Malala rediit in Britanniam
    Malala Yousafzai  reliquit Pakistaniam, postquam visitavit  etiam scholam apud quam gravissime ante sex annos vulnerata est. - 03/04/2018 23h48
 
 
    
        Milites ad finem Mexicanum
    Praeses Trump nuntiavit finem inter Civitates Unitas et Mexicum a militibus custoditum iri donec murus extruatur. - 03/04/2018 23h40
 
 
    
        Dictator  ad spectaculum musicum
    Dictator Kim Jong-un cum uxore  gregem  musicum Austrocoreanum  in capite Pyongyang  spectavit, quod signum animi placati existimatur. - 01/04/2018 21h37
 
 
    
        Vis in area Gaza
    Quindecim Palaestini perierunt in proeliis contra Israelanios; pugnatum est apud reticulum separans ab Israele  tractum  Gazam, ubi “iter ad reditum” efficitur.  - 30/03/2018 22h37
 
 
    
        Netanyahu aegrotat
    Minister Primarius Israelianus Beniaminus  Netanyahu in nosocomium Hadassah urbis Hierusalem receptus est ob febrim ardentem et tussim; cum ante duas hebdomadas morbo laboravisset nec  se quieti  satis dedisset, indicia mali graviora facta sunt. - 28/03/2018 19h40
 
 
    
        Puigdemont detentus est
    Carolus Puigdemont, qui iam fuit praeses Catalauniae, transiens finem inter Germaniam et Daniam,  in Germania comprehensus est; de re sectatorum multitudo Barcinone vehementer  reclamavit. - 26/03/2018 00h24
 
 
    
        Quartum munus Praesidis Russiae
    Ante septem dies Vladimir Putin triumphavit: quater magno consensu praeses electus est: tres Russici ex quattuor  eum potiorem   habuerunt, consuetudo autem  cum compluribus nationibus difficilior  facta est.  - 26/03/2018 00h07
 
 
    
        Casus pontis in Florida
    Pons in exstructione pro peditibus in urbe Miami  supra viam sex curriculorum corruit, autocineta conterens. Nonnulli  perierunt, alii sub macerie exquiruntur.  - 17/03/2018 08h01
 
 
    
        Reliquiae Secundi Belli Mundani periculosae
    Fani   Fortunae,  in regione Picena,   pyrobulus  repertus in opificio aedificatorio forte inescatus est. Ob magnum periculum diruptionis  incolae domos  deserere circumcirca usque ad MDXXX metra coacti sunt.  - 14/03/2018 14h17
 
 
    
        De comitiis in Italia
    Nulla factio in comitiis Italicis ad parlamentum eligendum tot suffragia tulit ut  una rem publicam gubernare possit. Quinque Stellae, quae pars prima exstitit, consensus valde auxerunt;  unio dexterarum partium maiorem numerum suffragiorum captavit,  sinistrae partes imminuerunt. Difficilius erit administrationem constituere. - 05/03/2018 17h40
 
 
    
        Nova arma nuclearia in Russia
    Praeses Vladimir Putin orationem habens coram tota natione per retia televisionis coniuncta novum missile nucleare “Sarmaticum”  ostendit simulque Civitates Americae Unitas et societatem Nato vehementer minatus est. - 01/03/2018 20h43
 
 
    
        Rapti in Nigeria dimissi sunt
    Exercitus Nigeriae nuntiavit MC captivos, ex quibus etiam mulieres et pueri, raptos ab extremistis Islamicis nominatis Boko Haram, in libertatem restitutos esse.  - 27/02/2018 21h37
 
 
    
        Rigor Siberianus
    Intemperies caeli cum gelu, nive et pluvia Europam centralem et  Italiam prosternat ob aërem rigidissimum a Siberia venientem  - 25/02/2018 09h55
 
 
    
        Inopia tragica
    In urbe Neapoli operarius eum qui operam dederat necavit, cum mercede soluta centum euronummi deessent                                          
 - 25/02/2018 09h31
 
 
    
        In Mexico evanuerunt
    De tribus civibus Italis Neapolitanis in Mexico itinerantibus nihil ab exeunti mense Ianuario  compertum est. Familiares pro certo habent eos in carcerem compactos esse. 
 - 20/02/2018 20h56
 
 
    
        Vehementissimus terrae motus in Mexico
    Post nonnullos menses novus tremor septimi gradus et duorum  decimalium rationis Richterianae  regionem Mexicanam quae vergit inter meridiem et  occidentem  solem concussit; fortunate incolumis evasit a casu helicopteri ob quem  duo  perierunt administer  Mexici  qui in locum calamitatis  se contulerat. Adhuc nullus obitus ob terrae motum nuntiatus est.     - 17/02/2018 10h30
 
 
    
        Boreocoreae invitatio
    “Boreocorea invitat in caput Pyongyang Austrocoreae Praesidem” dixit soror ducis Boreocoreae Kim Jong-un  Praesidi Moon Jae-in, qui  Boreocoreanos ad dialogos de pace cum Americanis hortatus erat.  - 11/02/2018 21h47
 
 
    
        Proelia in caelo Medio Orientis
    Aëronavis Israeliana F16 deiecta est in territorium patrium incursu Syriae contra aërios, rediens in sedem postquam percusserat  stationem bellicam Syram ex qua aeronavis Iraniae sine rectore in Israëlem obiecta erat.                  - 11/02/2018 21h31
 
 
    
        Manet hora ex lege decreta
    Senatus Unionis Europaeae reppulit consilium a nonnullis  nationibus prolatum  ut hora lege statuta pro solari abrogaretur. - 08/02/2018 21h15
 
 
    
        Erdogan in Italia
    Praeses Turcarum in Vaticano a Summo Pontifice acceptus est, postea in urbe capite a Praeside Mattarella et Ministro Primario Gentiloni. Reclamantes ad Castellum Sancti Angeli convenerunt, ubi proelia cum custodibus publicis exarserunt - 05/02/2018 20h16
 
 
    
        De metallicis conclusis
    In Africa Meridionali CML fossores operantes in fodina aurea quae nominatur Beatrix ascendere non possunt vi electrica carente. - 02/02/2018 07h11
 
 
    
        Tristis computatio de mense Ianuario
    Ab incepto anno CCXIII migrantes et profugi   numerantur qui mari perierunt Europam petentes. - 30/01/2018 23h17
 
 
    
        Exorbitatio traminis apud Mediolanum
    In territorio Mediolanensi plenum multitudinis ad operam euntis tramen ex binis orbitis viae ferratae exiit; tres perierunt, plus quam quadraginta vulnerati sunt.    - 26/01/2018 06h57
 
 
    
        Pactum in Senatu Americano
    Post biduum Populares et Republicani inter se convenerunt ut intermissioni  administrationis finem facerent.   - 22/01/2018 22h00
 
 
    
        Aquarum penuria in Africa Meridionali
    In Urbe Capitis gravissima siccitate percussa aqua parce  distribuitur: unicuique civi non plus quam quinquaginta litrae in singulos dies a mense Februario usui dabuntur.   - 18/01/2018 22h51
 
 
    
        Creatio Persarum
    Denuo in Persia  Hassan Rohani factionis moderatae praeses electus est, qui operam dedit ut   foedus de vi nucleari fieret  et   res publica  cum orbe communicaret. - 18/01/2018 22h32
 
 
    
        Puer glaciatus in schola
    Discipulus decem annorum regionis ruralis Sinae ad scholam pervenit cum capillis et superciliis glacie concretis itinere facto quattuor kiliometrorum  in aëre rigidissimo. - 14/01/2018 00h33
 
 
    
        Panis Francogalliae servandus est
    Pistores Francogalliae petunt ut  panis oblongus (baguette) Patrimonium Humanitatis a societate Unesco declaretur. Praeses Macron in Elysaeum artis magistros accepit ac maxime eorum  impulsum collaudavit.  - 14/01/2018 00h16
 
 
    
        Tempestas rigidissima in America
    Tempestas nominata “turbo-bomba” litus  Americae orientale prosternit nive, ventis et temperie  axis aquilonaris  a regione Canadensisi usque ad Floridam, ubi raro ningere solet.  - 06/01/2018 19h24
 
 
    
        Furtum ditissimum Venetiis 
    Duo fures a Palatio Ducum fibulam cum adamante et inaures cum gemmis ingentissimi pretii abstulerunt, quae in aula exhibitionis ostendebantur, in techis inclusae. Imagines latronum  apparatu  televisifico securitatis impressae sunt.     - 04/01/2018 23h03
 
 
 |