Annus
2 0 1 5

Schola aestiva linguae Latinae et linguae Graecae AD MMXV in Bulgaria

Schola aestiva linguae Latinae et linguae Graecae AD MMXV in Bulgaria

Horno mense Augusto exeunte in Bulgaria habita est secunda Schola aestiva linguae Latinae et linguae Graecae. Ad vicum c.n. Atia sive antiquitus Antheia ad litus Maris Nigri situm undeviginti discipuli devenerunt. Docuerunt quattuor magistri: Demetrius Dragnev Bulgarus (parens scholae), Odilia Dapsens Belga, Abel Schutte Batavus, Marta Metodieva Bulgara. Praelectiones etiam maximo cum gaudio habuerunt professores linguarum classicarum Universitatis Sophiensis Nevena Panova et Demetrius Iliev.

De prima sessione huius scholae anno praeterito in vico Pineti (sive vulgo Borovets) habita iam in fasciculo 183° periodici Melissae una cum magistris anni praeteriti Mariola Dapsens et Abel Schutte effuse scripsimus. Praeterea tamen oportet scire nostram scholam aestivam non esse scholam "Latinitatis vivae". Sane cum magistri venissent aliis ex civitatibus conati sumus omnes scholas Latine recitare (nisi Graecae, quae Graece), sed meta laborum nostrorum est in primis animos iuvenum ad humanitatem et benevolentiam formare idemque efficere ut quam magis inter se vinculo caritatis coniuncti fiant. Ea de causa pro virili parte tantum discipulos et studiosos accademicos ex Bulgaria accipere potuimus.

Eo plus mirandum est, quod ex Bulgaria ubi unicum tantum Lyceum extat in quo discipuli linguam Latinam et Graecam discere tenentur undeviginti iuvenes venerunt, qui tempore aestivo octo dies in studiis Latinis et Graecis collocarent (anno praeterito novem participes habuimus). Legimus Ciceronem et Vergilium, Catullum et Sappho, Anacreontem et Mimnermum, Platonem et Picum, Vallam et Erasmum de iisque multum Latine disputavimus. Non praeterire oportet quod inter participes fuerunt omnes qui hoc anno certaminibus Latinis in Italia interfuerunt et sua praemia acceperunt: Minka Desheva (quae primum praemium in Certamine Ovidiano obtinuit), Maria-Magdalena Peichinova et Betina Yaneva (quae in Certamine Horatiano secundum et tertium praemium acceperunt), Diana Zulcheva et Madlen Naneva (quae in Certamine Ciceroniano participaverunt).

Potuimus etiam excavationes oppidi Romani c.n. Deultum non longe sitas visitare et iter Sozopolim usque (quae saec. VI a.Chr.n. condita a Graecis et Apollonia nominata est) facere, ubi musaeum urbis et ecclesiam Sancti Georgii visitavimus. Omnino autem nobis non deerat etiam tempus ad natandum et apricandum.

Dimitar Dragnev


Scholae Latinitatis Vivae in Polonia

Scholae Latinitatis Vivae in Polonia

Scholae Latinitatis Vivae seu scholae Latine loquendi 15 ex annis in Polonia instituuntur duabus de causis: ut foveatur Latinitas, quae plurimis ex scholis in Polonia expulsa est, et deinde ut methodi directae, quae dicuntur, ostendantur magistris et discipulis, qui adhuc methodo tratuctivae assueti sunt et ea utuntur.

Prima schola omnino acta est Posnaniae in Universitate Mickiewicziana Posnaniensi anno MMI. Origo scholae autem haec fuit: doctrices Instituti Philologiae Classicae eiusdem universitatis interfuere Seminario Opoliensi (quod a Latinitati Vivae Provehendae Associatione in vico prope Opoliam sito institutum erat), ubi audiverunt scholas seu conversatoria Latina Caeciliae Koch (magistrae Germanae, LVPAe sodalis), quae tam illis placuere, ut statim decreverint similes scholas studiosis Universitatis Posnaniensis destinatas instituendas esse. Invitaverunt ergo Caeciliam ad urbem Posnaniensem et primam Scholam Aestivam Latinitatis Vivae Posnaniensem instituerunt. Ex illo tempore scholae huius generis in Polonia quotannis habentur.

Ratio scholarum mutatur et ex eo pendet, qui discipuli interfuturi sint. Lectiones ergo in diversis gregibus habentur: Tironum (qui numquam Latine didicere), Tironum provectiorum (qui plusminusve linguam Latinam cognoverunt, sed numquam locuti sunt) et Veteranorum (qui facile textus auctorum antiquorum legere et de illis expedite loqui possunt).

Praeter Scholas Aestivas Posnanienses ex anno MMXII etiam scholae hiemales seu brumales instituuntur – primum Cracoviae (annis MMXII et MMXIII) et deinde Wratislaviae (annis MMXIV et MMXV).

Nunc autem Quadriduum Latinum Catoviciis (vulgo Katowice) instituere temptavimus – intersunt 12 discipuli, qui omnes ex regione Catoviciensi venerunt. In programmate quadridii scholas Tironibus (qui numquam antea Latine didicerunt) destinatas et lectiones de methodis directis aut naturalibus magistris dicatas praescripsimus. Scholam Catoviciensem regularem fore speramus – fortasse et hic novus circulus Latinus condetur?

Omnes moderatores, qui adhuc scholas moderati sunt, gaudent et laetantur maximo et crescente quidem numero discipulorum, qui scholas frequentant. Usque ad annum MMXII scholae praecipue inter Polonos propagatae sunt, postea tamen, cum nuntios et invitationes etiam extra Poloniae fines mittere coepimus, ad scholas permulti discipuli ex Germania, Bohemia, Lithuania, Alba Ruthenia et Italia confluxere. Ante annum MMXII viginti fere discipuli scholis interesse solebant, superiore anno autem Wratislaviae fuere iam quadraginta, deinde Posnaniae inter scholas Posnanienses plus quam triginta, hoc anno autem scholae Wratislaviensi interfuere plus quam octoginta discipuli!

Ad scholas magistros peregrinos, qui doceant, invitare solemus – Caeciliam Koch et Paulum Pezzuolo. Hoc maxime prodest, nam inter lectiones discipuli non possunt eos Polonice alloqui neque de vocabulis aut locutionibus necessariis Polonice rogare – omnes cogitationes Latine proferendae sunt.

Non omne tempus scholae in lectionibus officialibus degimus – conamur semper aliquid novi praeparare, e.g. excursiones, deambulationes per urbem, vesperos canticorum et collocutiones vespertinas in cauponis, quae a plerisque maxime amantur: tunc timore magistrorum deposito, Iove sereno et Baccho iuvante, linguae omnium dissolvuntur et vivit lingua Latina.

Proxima schola Posnaniae habebitur – diebus 17-30 m. Augusti. Venite exspectati!

Imago 1: Nonnulli participes Scholae Hiemalis Wratislaviensis MMXV

Imago 2: Quadriduum Latinum Catoviciense

Imago 3: Quadriduum Latinum Catoviciense

Scripsit Martinus Loch

Martinus Loch


De Aloisio Miraglia magistrisque Academiae Vivarii Novi Zagrabiam visitandis

De Aloisio Miraglia magistrisque Academiae ...

... Vivarii Novi Zagrabiam visitantibus

Nullum nuntium erat tam praeclarum, tam grave, nullum quod animum levare nostrum potuerit quam illud de adventu Aloisii magistrorumque Academiae Vivarii Novi Zagrabiam quae Croatiae est caput. Oportet autem rem ab ovo enarrare, quo melius intellegatur. Iam triginta fere annos Latine doceo et semper meliorem viam Latine docendi quaerebam. Cum Aloisium cognoscerem qui de methodo illa erga naturam deque libris magistri Oerbergii qui Lingua Latina per se illustrata nuncupantur certiorem me fecit, et ipsa valde volui tali modo discipulos meos docere - ut possent ad veram comprehensionem veramque linguam Latinam, haud artificiosam pervenire multa legendo et loquendo. Eodem tempore et Circulum Latinum Zagrabiensem condidi - cuius sodales iam undecim annos conveniunt ut Latine de omnibus rebus loquerentur.

Initio libris magistri Oerbergii tantum nos pauci magistri utebamur modo experimentali, sed postea ob leges nobis illicuit pergere. Tunc per quattuor annos multis variisque modis conantes postremo anno MMXIV adepti sumus, auxilio Aloisii et domus editoriae in Croatia c.n. Dominovic, ut libri Oerbergiani iure et lege in lyceis adhiberi possent.

Maxime gavisi sumus, cum Aloisius nuntiavit se ad nos perventurum esse cum magistris Eusebio et Iuliano - vulgo Özséb Áron Tóth et Julien Claeys Boúúaert - ex Academia, ut statum rerum videret, magists hortaretur, auxilium ferret.

Die duodetricesimo mensis Novembris Aloisius cum collegis in lyceis tribus scholas nostris discipulis habuerunt - quod magni momenti fuit nobis magistris. Item Aloisius acroasim sub titulo De re publica litterarum nostra aetate restituenda studiosis in Universitate Studiorum Croaticorum habuit, quam audiens maxime gavisa sum et verbis cogitationibusque affecta quamquam thema mihi notum iam erat.

Die undetricesimo seminarium destinatum magistris habitum est in lyceo Zagrabiensi XV. Aloisius de lingua Latina iuxta naturae rationem docenda loquebatur multaque utilia magistris dixit exemplis quibusdam ex libris Oerbergii sumptis. Cuius seminarii moderator fuit Petar Uskovic, qui anno praeterito in Academia linguae Latinae studuit et auxilium in omnibus rebus ordinandis praebuit. Iuvenes magistri Eusebius et Iulianus Petro adiuvante monstraverunt narrando nec non cantando – nam in Academia Vivarii Novi chorus Tyrtaion institutus est cuius cantores omnes sunt studiosi, qui, addendum est, numerosa carmina, incredibile auditu, ex memoria proferunt - quomodo carmina Latina modis musicis illustrarentur, ut discipuli et studiosi optimo modo recte varios versus poetarum Romanorum pronuntiare possent.

Nostri discipuli spectacula Latina ediderunt secundum capitula libri Familia RomanaPuer improbus et Dominus et servi.

Die Veneris, extraordinario magistris Academiae monstravimus urbem nostram Zagrabiam, quam prima vice visitaverunt. Ambulavimus per mediam urbem - praesertim in vetere Superiore parte urbis cuius historia est magni momenti. Die Saturni magistri maximum honorem nobis praebuerunt, cum hac occasione conventui Circuli Latini Zagrabiensis interessent. Pulcherrimum tempus et laetissimum in taberna iucunda egimus Latine loquendo et cantando.

Hunc eventum semper in memoria et in corde tenebimus.

Angela Crnobrnja

Angela Crnobrnja



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae