Annum adduco illum...
Annum adduco illum tranquillus nec strepitum edens
ad finem laetum et prospera prospicio.
Asper dum crabro sublime fragore sonante
fertur, humi fructus deliciis maneam.
Cara cum sponsa degustem sole cadente
Bassaricas pateras atque Caledonicas.
Caseolis coctis constrata olerisque patella
boleto immixto uespere nos placeat.
Quidnam quo melius? Vos ut ualeatis et ipsi,
precor, ac sint uobis tempora fausta diu.
Martinus Zythophilus - 31/12/2015
Martinus urbi et orbi
Natalis Domini pacem ut ferat omnibus, opto,
noscere uti liceat maxima dona Dei.
Factus homo Deus est, sumpsit carnalia membra,
diuinus tolerat faenum asinumque puer.
Martinus Zythophilus - 25/12/2015
Prima Nox Sollemnis
Algida, nitida in mediis astris,
amiciens tegulas, caminos, ramos siccos,
silens quiescebat nox illa;
super nivem flatus venti ponebat,
gelidos odores terrae.
Celeriter Orientis astrum
nuntia et somnia
super montes, tecta, arenas solitarias trahebat.
Frontes pallidae,
fascinatae, repente allectae sunt
ad mysterium:
dulcis vagitus
procul auditus est…
In humida palea,
in paupertate,
Jesus iacebat;
in casa humili,
non in domo, nec in regno suo stabat;
extra levis risus eius
concretam nivem dissolvit…
In perenni fluxu vitae,
in universo moto,
ut cuna pulsa,
tenui splendore siderum
imprimitur Matris Amor.
Stetit in excelsis cometa,
aspersit pluviam argenteam;
inchoavit iter
illa nox,
iam non frigida, nec caeca.
Johannes Teresi - 21/12/2015
Aduentum Domini populus...
Aduentum Domini populus desiderat ardens,
adfore mox sperat turba fidelis eum.
Prima futura micans nunc flamma gaudia nobis
nuntiat. Vt taceat lisque laborque, precor.
Martinus Zythophilus - 18/12/2015
Imperat, ut ueniam...
Imperat, ut ueniam, mihi lectus et obsequor: „Adsum!“
Mollia, uti mos est, stragula membra tegunt.
Martinus Zythophilus - 15/12/2015
GLACIALIS RHENUS
Tempus fugit sine mora,
fati venit illa hora,
Arcadi Probique lumen
it temporibus ad flumen.
Solus cum lucerna miles
spectat ripas vix hostiles.
Nihil videt praeter densam
nubem et nivem impensam.
Flumen est cunctum gelatum,
aqua nunc est iter latum.
Tenebris sunt voces nullae,
Non iam aves canunt ullae.
Prima clam lux appropinquat
sic ut vigil mox relinquat
ripam Rheni, sed, pro dolor,
niger est nunc amnis color.
Manus multae barbarorum
cito procedunt saevorum,
Romae castra deleturi
Galliamque vastaturi.
Miles sonat cum clamore
tubam et antiquo more
capit ferrum statim, vane,
telum ferit eum mane.
Nunc in caelum sol ascendit,
astro terra quid ostendit?
Flammas, fumum et ruinam,
extremam cladem Latinam.
Marcus Brixiensis - 07/12/2015
Cantiuncula adventualis Croatica
Fili Dei, caeli donum,
O Salvator nationum,
Exspectamus te, advenias!
Tu es, Christe, paradisus,
Sensus dulcis numquam visus,
Te iam omnes degustavimus.
Veritate tua illa
Nobis anima tranquilla,
Verba tua echo hilaris.
Si interdum soli sumus,
Si et vita nobis fumus,
Videamus te in proximis!
Visita nos, redime nos,
Et cum Patre, Spiritu nos
Vitae fac aeterne socios!
Aurelius Vidulić - 04/12/2015
Diluvium Mythologicum
Deucalio et Pyrrha ex arca moverunt,
circa se, in calido loco, frustra aspicerunt,
nec granum nec myrrham proh dolor viderunt.
Nam locus ille derelictus lutulentusque erat.
Maximum silentium, sicut mors, regnabat
maria super terramque.
Animum demisit Deucalio, mulierem
timore fractam amplectens.
Flevit:
“Pyrrha, crede mihi –ait- impetus
udarum si te traheret, nihil obstat quin
te sequerer”.
Prope flumen Cephisum ambulaverunt.
“Themi dulcissima, boni iuris dea!”
genua ita flecterunt et rogaverunt.
“Fac, ut tantae caedae medearis;
effice, ut res submersas rursus capiamus!”
Jupiter, deus maximus, precem audivit,
eorum miseruit, in ore Thestis haec verba posuit.
“Ita – dixit- caput tegite: nova aetas incipit!
Vestimenta vestra tollite! saxa matris
terra reicite!”
“Ossa reiciamus - sibi dixerunt - oportet,
ut poena levior fieret! Inde granum
myrrhaque - spes nostra – revenient!
Terra mater est, ossa sua saxa”.
Ita sibi dixerunt.
Vestimenta statim detraxerunt, caput texerunt,
saxa reicerunt.
Mirabilia tunc facta sunt.
Saxis homines seduli ex parte Deucalionis,
feminae sedulae ex parte Pyrrhae exeunt.
Nova progenies e saxis nata terram implevit.
Frugifera mater facta est, et dura
Ad laborem tempore transeunte magis aptura.
Johannes Teresi - 02/12/2015
Metamorphosis
Motus ab Jove, Minos rem publicam gerebat.
Dominator potens, pauperibus iugum nummarium afferebat.
In sua dicione Athenienses, Aegeum mare
et omnes Megarenses proh dolor tenebat.
Bellum his denique intulit, contra urbem pulchram,
ubi Nisus cirro mirabili cinctus resplendebat.
Eius caesaries in se potentiam alesate et magnitudinem.
Quantam vim pater e qualitate illa trahebat
Scilla filia bene sciebat.
E cacumine turris fortissimae, capta amore, illa
se excrucians sortibus belli res Minois pugnacis sequebatur.
Terra eo tempore sanguine et morte imbuebatur.
Nisum sperans praedam Morphei esse,
Scilla, misera et patria Aegea indigna, inesse
capillis mortem voluit, et ita populo finem voluit adesse.
Ex alta turre amanti dixit:
“Minos,tibi do patris mei flatum
e capite Nisi Penatumque agedum vitae motum
arripe, futurorum nasciturorum amoris signum
capillis eius certissime consecratum.
Ita rabies et ira Minois ducentur ad extremum”.
Simili scelere Minos horruit: donum noluit.
Eam expulit, ancoram sustulit.
Scilla eum statim sprevit, spem abiecit,
puppi manibus adherescens, se mare iniecit.
Nigrum caelum illico factum est, pici simile,
super caput miserrimae Scillae rapax fuit temere.
Prorutura in eam, avis eam terrere rostroque
lacerare cupiebat.
Nisus erat, aquila marina factus,
ad filiam severe puniendam aptus,
e puppe argentea eam arripiens.
Scilla subito timore capitur,
e mari ad caelum tollitur.
Etiam ei, volitanti super montes et terras
Fatum repente fovit rostrum avis et alas.
Anima eius pinnis purpureis iam inest,
Ciris appellatur qui capillis pulcherrimis abest.
Johannes Teresi - 21/11/2015
Sanctus Bambergae uir...
Sanctus Bambergae uir, cui caput abstulit ensis:
Ablatumne caput? Fert caput ipse manu!
https://c1.staticflickr.com/3/2719/4186682647_b468e6857f_b.jpg
Martinus Zythophilus - 08/11/2015
Thaidis incisum est
Thaidis incisum est, o Marce, tua in cute nomen:
Quaere – manet nomen – Thaida, Marce, nouam!
Martinus Zythophilus - 05/11/2015
Gallinas trepidas...
Gallinas trepidas ursus Sulmone necauit.
Quae fierent, Naso, de nece metra tibi?
Hanc si crudelem uidisset Mantua caedem,
„Vrsi sacra fames!“ scriberet ipse Maro.
(de urso, qui praedia gallinaria ad Sulmonem aggreditur)
Martinus Zythophilus - 25/10/2015
Potus sume pirum...
Potus sume pirum, regio quod misit Eoa,
ne te post calices crapula mane premat.
(Ita commentatus est poeta nuntium epehemeridis "Telegraph" de piris Asiaticis, quas si ante bibendum sumas, crapula non labores.)
Martinus Zythophilus - 20/10/2015
Puella!
Tu, oculis profundis
delicatis nigris crinibus,
Tempus priscum noscis?
Eo aleris tamen.
Pulchra membra tua,
dulcis flexus corporis tui,
vitam ex arte marmoris trahunt.
Puella!
Sole regionis tuae
risus rubius tuus exstruitur.
Saxa , per saecula immota,
te adspiciunt et adducunt
ad perennem amorem.
Nec mare veteribus plenum
nec odor algarum et vitae
tamquam aquae te involventes.
Mulier!
Cuius inciditur in te sigillum,
Deus voluit in te Formae templum.
Hellas, patria tua?
Semper formosa, maris nostri germen,
noli fugere, nobiscum sta,
axis vitae nostrae.
Incede age superbe;
per maria, silentia, somnia,
discrimina intima et vias impervias, duc nos.
Puella!
Patefacis corpus bene formatum,
gratia et amore:
specta te in aquis caesiis,
tripudia cantu Patrum,
collige flores teneros,
offerre eos pro salute totius orbis.
Johannes Teresi - 17/10/2015
Haec nos laeta dies...
Haec nos laeta dies calices uult sumere fortes.
Obsequimur: „Caupo, pocula magna reple!“
Cras, „Quid heri – pol !– sit“, fessi mirabimur, „actum?“
nec quisquam poterit iam meminisse miser.
Martinus Zythophilus - 12/10/2015
TEMPUS AUTUMNI
Pendent stantque minae nubes sub limine caeli
ac gradiens manat frigus ab axe poli
nec desunt atra caligine lumina solis
dum folia in ramis flamine mota tremunt.
Lydia Ariminensis - 07/10/2015
Franciscus quoque adit...
Franciscus quoque adit Romanus papa Cubanos:
Intererit choreis ut popularis homo.
An dulcis latices cannae potabit acerbos
atque ei fumus erit, cara tabacca, tuus?
Martinus Zythophilus - 06/10/2015
Jesus, magister vitae (invocatio)
Via Tu es ducens ad Aeternum
quae directa pervenit ad Veram Scientiam.
Flos Tu es qui Fructos Veros gignit
in horto olenti.
Logos Tu es in fundamento mundi.
Vultum tuum pingere misere nescio
in versus solum sensus meus transpono
qui sublimia verba tua captare nituntur.
Vox tua perspicua
quae res involvit, perpetuum earum motum admovet,
quae acuta gentes adloquitur,
fragile vulnerat cor meum.
Magister, oculis humillimis,
qui silens perturbatas componis vias,
unica tua bona moralia
rursus Amorem largiuntur,
vi mala vix deruunt tenui.
Magister! Domine Sanctissime!
Facies Patris Mirabilis! Πϱόσωπον Ιεϱόν!
Adspice, quaeso, progeniei eius
Optime Fili, incessum deerrantem!
Magis heu! dies nostra quam heri
fatalem circa se volvere axem nuper ignara
nubibus se implere dolentibus non cessat
orbem infauste obscurans insanientem.
Auxilii tamen tui, Misericordiae tuae,
Domine, agedum, Pacis tuae,
summum opus nobis est
adventus tuus interior cura divina donec parabitur
animus noster ad Te trepidans non quiescit
nec unquam quiescet.
Johannes Teresi - 05/10/2015
Empta noua est...
Empta noua est Lochio Martino causia nostro,
cui centum petasos iam reor esse domi.
Sint centum petasi Lochio, certe caput unum est,
causia uti illius sit capiti una satis.
Martinus Zythophilus - 30/09/2015
Saxea quae statua...
Saxea quae statua est, nil bestia sentit et albus,
qui sibi, non curat, sit color, ipse lapis.
Si qua leana foret capta eius amore leonis,
huic fortasse Venus uiscera uiua daret.
Martinus Zythophilus - 24/09/2015
Pater matutinae!
Aeterna in Urbe una cum ianitoribus
aditus, ianuas, pontes, custodiebat,
duabus eius faciebus ad Orientem Occidentemque aspiciebat.
Planities montesque sine intermissione struit et gerit,
caelum cum terra per eandem substantiam iungit.
Humanam vitam gubernat,
cum temporis historici et mythici sit origo;
praeterito dispuncto, futuro disposito, civitates administrat,
dum orbis plerumque deerrat instituta solida ordinat.
Antiqua in Urbe pompae ad eum spectabat initium,
eodem modo, ni sacrificio invocaretur, nullum inchohabatur /bellum:
“ad eum pertinent initia factorum!”
Saturnum, agricolarum custodem, illo tempore accipiebat,
donum futurum praeteritumque videndi ab eo recipiebat.
Nymphae Camensis filii, numquam vices praetermittunt,
omni die, invicem, e monte Janiculo voce sonante se /succedunt,
clamantes: “Pater matutinae! divum empta cante!
Divum deo supplicate!”.
Aedis ianuas flamen aperit dei,
cui est “omnium initiorum potestas”;
Jani sub imperio indiviso consivi
dies, menses, temporum mutatio, iam stativi
e levi aere focoque, purissimis fontibus,
terraque surgerunt.
Johannes Teresi - 23/09/2015
Prima non placuit...
Prima non placuit mihi luce relinquere lectum,
uerum non nimium dura mihi acta dies.
Proposui: „Absenti nummos mihi tradite, sed me,
ut liceat nummos tradere, adesse uolunt.“
Martinus Zythophilus - 16/09/2015
De nova sedum mutatione
Crescens asylum turba petentium,
civile bellum quos patria fugat,
nec saepibus tardabitur nec
consiliis rationibusque.
Quem fata eorum tristia non movent?
humanitatem quis profugis negat?
nemo fere est, qui sortem eorum
transeat aequo animo molestam.
Sed est videndum, publica ne salus
periclitetur, si maneant diu,
quos nec timor saevi tyranni
expulerat patria neque arma.
Multum interest, quis fugerit imminens
fortasse letum ,an pauperiem suam
procul relinquat , quod peregre
fata sibi meliora sperat.
Pars immigrantes hospitio accipit,
incursum eorum pars prohibere vult.
rectoribus deest agendi
consilium ratioque certa.
at nos oportet sollicitudines
ne neglegamus, quae populum tenent.
neve increpemus, civium qui
solliciti timeant saluti.
Qui civitates ac populos regunt,
curare debent commoda publica.
discordia ut civilis absit,
provideant animo parato.
Volfgangus Austriacus - 13/09/2015
Mos Romanorum tibi si cordi est...
Mos Romanorum tibi si cordi est, cape cossos
atque ede: Quos illos – crede! – uorasse ferunt.
Cur, Martine, leues dicis te spernere cossos?
Vult alere Ops gratis te dape larga bona.
Martinus Zythophilus - 13/09/2015
Feruida sicca premit...
Feruida sicca premit Septembribus arua Kalendis
aestas uimque suam mox abitura probat.
Cras fore post aestum praedicunt nubila et imbrem,
cras fore per nubes sole latente diem.
Martinus Zythophilus - 11/09/2015
Aetas aurea: tempora heroum hominumque felicia et fructifera
Aurea mortalium stirps a cruciatibus alienam vitam agebat
ne angores, miseria, eventa nefasta quidem fugiebat.
Quisque kroni sub regno rebus pulchris scienter gaudebat
cum in Olympo monte Immortalium cetus gubernabat.
Iustitia, honestas, virtutes summae, animi vertex erant
iudices, legislatores et alii punitores potestate certe carebant.
Ditissimum cibum terra gregesque omnibus offerebant
levissima pluvia et dulcissimus venti flatus eos mulcebant.
Usque boves iugo non adstricti facillime movebantur
Musae, universa regentes, de hominibus non separabantur.
Virgo Astrea, fidelis testis, cum mortalibus ludebat
ideo populo mores veteres semper enarrare diligebat.
In Italia, tellure divina, Saturnus divus imperabat:
reapse communio divina consortio humano numquam restabat;
propter hoc fructuum frugumque abundantia nemo indigebat.
Mundus optimus, vero perfectus, proh dolor, fixus non erat
ad clinamen motu perenni mehercle tenaciter tendebat.
Numquam vicibus statutis Saturnalia per annum celebrabantur
festa perennia gaudio dies mortalium singulos signabantur.
Astris clinamem tamen novam figuram non solum dabat
mores etiam, instituta, intentiones, viam consuetam mutabant:
dein mundum non verum, sed falsum plane nunc nuntiabant.
Nova autem aetas venit, novus temporum ordo tandem innovatur
puer, divinus infans, mundi salutis lator figuratur.
“Tu modo nascenti puero, quo ferrea primum
desinet ac tot surget gens aurea mundo,
casta, fave, Lucina: tuus iam regnat Apollo.”(1)
En, novus rerum ordo surgit, cantus et harmonia redeunt
rursus frugalitas simplicitasque in vestibus et animis prodeunt.
En, iniuria, pravitas, inhumanitas, repente abeunt.
“Iustitia Virgo appellabatur
tamen nec vestimentum nec velum
tandem nudis partibus absconditis cupiverunt
quibus nova aetas, aurea et purpurea,
renovata vestimenta quaesivit, dives et varium ornamentum
pluribus pretiosis et aureis ornatibus figuratum”. (2)
Aeterna in Urbe una cum ianitoribus
aditus, ianuas, pontes, custodiebat,
duabus eius faciebus ad Orientem Occidentemque aspiciebat.
Planities montesque sine intermissione struit et gerit,
caelum cum terra per eandem substantiam iungit.
Humanam vitam gubernat,
cum temporis historici et mythici sit origo;
praeterito dispuncto, futuro disposito, civitates administrat,
dum orbis plerumque deerrat instituta solida ordinat.
Antiqua in Urbe pompae ad eum spectabat initium,
eodem modo, ni sacrificio invocaretur, nullum inchohabatur bellum:
“ad eum pertinent initia factorum!”
Saturnum, agricolarum custodem, illo tempore accipiebat,
donum futurum praeteritumque videndi ab eo recipiebat.
Nymphae Camensis filii, numquam vices praetermittunt,
omni die, invicem, e monte Janiculo voce sonante se /succedunt,
clamantes: “Pater matutinae! divum empta cante!
Divum deo supplicate!”.
Aedis ianuas flamen aperit dei,
cui est “omnium initiorum potestas”;
Jani sub imperio indiviso Consivi
dies, menses, temporum mutatio, iam stativi
e levi aere focoque, purissimis fontibus,
terraque surgerunt.
(1) Vergilius, Bucolicae, IV: IV-X.
(2) Taxus, De mundo creato, VII: MXLII-XLVI
Johannes Teresi - 04/09/2015
Iter Claromontanum
Iter Claromontanum
Nigra Dei Mater, uenerans te turba fidelis
monte sita in claro cum prece templa petit.
(...)
Claro monte sedens adita est Domini nigra mater
atque habuit sanctus pocula grata locus.
Posnania audiuit sermones mille Latinos
atque habuit doctus pocula grata locus.
Nec sacra Cracouiae colimus nec uerba Latina
cauponaeque iubent pocula grata bibi.
(...)
Tecta et planitiem superat celsissima turris,
quique petunt pacem, signa sacrata uocant.
Quae, Maria, in fanoo per sex iam saecla fuisti,
semper ades miseris plenaque amore mane!
Martinus Zythophilus - 03/09/2015
Cum sol occiderit...
Cum sol occiderit, nigra nox est plena caloris,
corpus uti somnus uix recreare queat.
Arida terra sitit, descrescit fluminis unda,
iam sibi quisque petit frigus aquamque cupit.
Martinus Zythophilus - 30/08/2015
Cum sol cuncta premat...
Cum sol cuncta premat, noster uolat Aulus in urbem,
nam monumenta uagans clara uidere cupit.
Aule, caue, clamo, tege tempora, ne tibi feruens
in medio cerebrum sol coquat, Aule, foro!
Martinus Zythophilus - 28/08/2015
Rubra Aurora diem decimum...
Rubra Aurora diem decimum uult surgere mensis.
Sextilis calidi praeteriere nouem.
Iam sol mitis adhuc parat huc deferre calorem
et mox corporibus sudor amarus erit.
Martinus Zythophilus - 19/08/2015
Memoria fossilis
Levis aer
exercet, polit
saxa quae acuta
sinuosa et impervia...
includunt originem
temporis.
Enumerari non possunt dies
nec saecula,
eadem memoria
vertitur in arenae tritica.
Translucet recordatio
per tenuissimas figuras
in lapidibus calcariis,
per allegorias, verba
fixa versibus tortis.
Saxa loquuntur,
dicunt motum
manuum peritorum,
mentem remotae memoriae ;
quasi scalpra animi.
Aperiuntur sepulcra
tetra silentia…
Egrediuntur in acies distributa
vestigia armis instructa.
Ossa posita
quiescunt adhuc
defensa scutis marmoreis.
Fluxus cessat clepsydrae
cum inveniatur antrum,
sedes artis cogitationisque.
Signa factorum praeteritorum,
illic fixa....
etiam orta e melo picta
purpureis
suavibus fructibus.
Undae corrodunt rupes…
dissolvunt in sale
Praeteriti miculas.
In solis luce rursus vivunt,
levi aere tacta,
fossilia
et gesta eruditorum
instante Fati decreti.
Johannes Teresi - 17/08/2015
Alterum huius anni iter Ponticum
Versor, ubi ripam lauat unda Borysthenis altam
et solis radiis aurea tecta micant.
*** ***
Me fouet ardens sol, qua Pontica murmurat unda
quaque solent portum linquere mille rates.
Haec a regina sunt condita moenia magna,
hic fuit exilium, clare poeta, tibi.
*** ***
Ecce duo uates, ubi Pontica murmurat unda:
Hoc se dante suis mortuus ille metris.
*** ***
Maxima Odessanis scalis – mihi credite! – fama est:
His uelut ad solium scandis ad alta ducis.
*** ***
Russorum imperio Turcarum cladibus aucto
condita, Magna, noua est urbs, Catharina, tibi.
Mittit in Euxinum puppes, homines, bona Pontum
portus et huc naues uult onere ire graues.
In mediis – mirum est – sunt sordibus aurea tecta
et tua, Musa sonax, ciuibus aula placet.
*** ***
Est, ubi uersamur, ceruisia frigida nobis
atque offert laticum splendida Odessa satis.
*** ***
Dolia nocte ferunt, apportant nocte lagoenas,
ne quis depereat labra premente siti.
*** ***
In Scythia coquitur ceruisia et alba nigransque
atque ibi cocta potest – o mihi crede! – bibi.
*** ***
Nec sonat unda maris nec miror signa uetusta
uel musea; domi nunc requiete fruor.
*** ***
Maxima Musarum sedes prope litus Odessae,
uerum Vindobonae te tamen esse putes.
Martinus Zythophilus - 13/08/2015
Moenia Varsouiae...
Moenia Varsouiae fuerant deleta furore
urbeque uix tota manserat ulla domus.
Reddere, quae fuerant, studuerunt tecta Poloni,
cum positis armis Mars siluisset atrox.
Martinus Zythophilus - 06/08/2015
Quo mihi nunc...
Quo mihi nunc fit iter? Quo me fert ferrea rhaeda?
Arua Polonorum lata caputque peto.
Varsouiae nobis farcimina pinguia edentur
atque ibi poturis fortior humor erit.
Martinus Zythophilus - 05/08/2015
Quorum rus sitiens siccat sol...
Quorum rus sitiens siccat sol, liquimus Histros
et procul a nobis nunc maris unda sonat.
Ingens ad portum conspeximus amphitheatrum
nec Petrus est ausus tangere noster aquam.
Heus, placuere cibi, placuit ceruisia certe,
nec mihi discplicuit leniter unda sonans.
Martinus Zythophilus - 03/08/2015
Histria nunc nobis petitur...
Histria nunc nobis petitur paeninsula pulchra,
quam spumans Hadriae caerulea unda lauat.
Roma, tuos monstrant fora, templa, theatra moratos
hic prius et cunctis maxima arena placet.
Tu quoque in his oris domina, Austria magna, fuisti,
hic portus ratibus militibusque fuit.
Martinus Zythophilus - 01/08/2015
O quantum nummos...
O quantum nummos cupiens promittis, Alexi!
Arguis et quereris. Denique multa uoues.
Artifices scenae superas, o callide Alexi:
Plauderet admirans Pseudolus ipse tibi.
Martinus Zythophilus - 28/07/2015
Epistulae ex Ponto
Euxini liquidum Ponti proficiscor ad aequor
conspecturus agros, quos coluere Getae.
Illuc eiecit Nasonem Caesaris ira,
illinc sors uetuit dura redire domum.
Non inuitus eo, quo tunc iit ille coactus,
nec mea sunt huius carmina causa uiae.
Ne dubita, patrias quin sim rediturus in oras,
parua licet placeant carmina nostra minus.
(...)
Vindobonae calor est. Dacos nunc frigidus imber
uexat, sed gelidus me tamen humor alit.
(...)
En, mirare duos Ponti prope litora uates:
Hic uiuit; sub humo conditus ille iacet.
Carmina, cui signum est, scripsit meliora poeta.
Vt uiuo faueat Musa, precare, mihi!
(...)
Fluminis ad Pontum uoluuntur bracchia centum
latusque aequoreis iungitur Hister aquis.
Vnda tenet lotum, salices sunt, canna palustris
densa domus uolucrum est et tibi cara, culex.
Insidias nitido celeris parat ardea pisci
et cupidus praedae squamigerae nat esox.
Num pelicanus eget, quo pullos nutriat, esca?
Cogi non poteris, rana, tacere, loquax.
(...)
Aspera Nasoni loca non placuere Getarum.
Est nostro regio tempore amoena magis.
(...)
Euxinum petii Pontum litusque Getarum,
quod fuit exilium triste, poeta, tibi.
Durum qui Geticis egisti tempus in aruis,
nos hilares scito sole calente frui.
(...)
Heu, licet ante Tomis fuerit pulcherrima. Nostro
saeua fuisse ibidem tempore bella putes.
(...)
A Dacis coquitur ceruisia eamque fatemur,
cum sitis ora paret laedere, posse bibi.
Cur illis placeant Germanica nomina, quaeris?
Fortia Germanis pocula facta putant.
(...)
Cum sunt acta mihi tria bidua laeta, relinquo
litus, ubi Ponti murmurat unda loquax.
Martinus Zythophilus - 18/07/2015
Vultus tacitus
Adnuentem, quasi forment verba,
aperiuntur ad risum labia tua
assensum exprimit acies tua
fulgens in luce fervida,
vitae profundae exitum.
Flatus aliquis inde nascitur
afflatus ex ore tuo inter alios conatus
sponte emissos continenter invitos.
Speculum quoddam fingit vultum
estne vultus tuus?
imago paene fugax
sine memoria,
fragilis, repente heu! exstincta,
sine reliquiis.
Johannes Teresi - 16/07/2015
A clivis non longe a mari Hadriatico
Laeta Ceres spicis in agris flavens dominatur
mirus ocellis est et rutilans cerasus
falce metit prona sub Phoebo Iunius ardens
immensas segetes; horrea stant areis
frumentis cum triticeis ad culmina summa
eminet altus ubi vinea pampinea
collis (acerbae sunt uvae) spectat mare latum
dum bacas oleae solis alunt radii.
Lydia Ariminensis - 12/07/2015
Versor apud Dacos...
Versor apud Dacos; quos credite habere liquores.
Quaedam tecta placent multaque in urbe ruunt.
Euxini liquidum Ponti mihi iter cras fiet ad aequor
et loca conspiciam, quae coluere Getae.
Illuc eiecit Nasonem Caesaris ira,
illinc sors uetuit dura redire domum.
Ibo sponte mea, quo tunc iit ille coactus,
nec mea sunt huius carmina causa uiae.
Ne dubita, patrias quin sim rediturus in oras,
parua licet placeant carmina nostra minus.
Martinus Zythophilus - 05/07/2015
Nuntius Aenean alatus...
Nuntius Aenean alatus iussit abire
nec mora Mercurio paret abitque pius.
Cur quereris me te liquisse, puella, neque illum
me iussisse pium credis abire deum?
Martinus Zythophilus - 23/06/2015
Horna ad distantes...
Horna ad distantes aestate uolabimus oras,
Pontica quas motu continuo unda lauat.
Maximus a multis qui uersificator habetur,
fertur iis misera morte perisse locis.
Frigora saepe querens cantauit Musa poetae,
sed fore mox ad aquas otia laeta reor.
Martinus Zythophilus - 17/06/2015
Vrbs iam licta mihi est...
Vrbs iam licta mihi est, quam Martis filius audax
condiderat caeso fratre, domique moror.
Splendida templa Dei uidi, fora maxima, cognita signa,
nec mihi in antiqua defuit urbe calix.
Martinus Zythophilus - 12/06/2015
Alta uolans adeo...
Alta uolans adeo tua moenia, Roma, per auras,
nam sacra mirari tot monumenta uolo.
Fratre suam statuit iugulato Romulus urbem
urbsque cruore Remi est maxima facta madens.
Multa peracta domus ostendunt saecla uiaeque,
sub quibus antiquum nouimus esse solum.
Templa sacrata deis Ecclesia Sancta secuta est,
conspiciturque tamen gloria ubique uetus.
En, arcus petitur, petitur mihi arena forumque
et sita trans undas Thybridis aula Petri.
Martinus Zythophilus - 10/06/2015
Fiet cras iter ad iuga illa septem...
Fiet cras iter ad iuga illa septem,
urbem Romuleam citi petemus,
sed iam cuncta nigrae tegent tenebrae,
cum tangam pedibus meis loca urbis
Romanumque solum maloque fumo
gaudebo aera sentiens repletum.
Martinus Zythophilus - 07/06/2015
Non capit hanc mens rem...
Non capit hanc mens rem: Deus extat trinus et unus.
Vnum tresque simul pectora fida colunt.
Aeternus Pater et genitus Patre Filius idem
nec sine te semper, Spiritus alme, Deus.
Santcificat, redimit, sustentat cuncta creata,
efficit, ut uitae mors tua cedat, homo.
Martinus Zythophilus - 31/05/2015
Saeuus carne lupus...
Saeuus carne lupus gaudet, non uescitur herba,
uult natura necet dente uoretque feras,
nam sua cuique cibos tribuit natura uetatque,
gramen ut agnus edat sitque lupi ipse cibus.
Martinus Zythophilus - 19/05/2015
Carmen matribus dicatum
Mater, quae pro longinquo sponso trepidas,
quae e castris eum exspectans et epistulasque suas fles,
quae manu iubas, focalia pro montibus
consuendo te flectis.
Mater, quae culinae muneri dari non desinis,
quae foribus clausis ades
nuntiaque quaeris in officina ferraia
relicta, foco exstincto, horis subiti belli
hiemisque incumbentibus.
Mater, quae fila texis serica,
quae amores pingis et solem
per caelum errantem, eodem ducta fine incessanti.
Mater, quae verba propter dulcia,
rosam propter recisam et in vasibus positam, subrides,
non aliter sonos ob vocesque venientes
a cavaedio floribus ornato vestimentibusque siccantibus.
Mater ad curas parata, ad fila temporis fuggentis
praetenua semper inclinis.
Mater, quae genas blandisci non desinis filii,
quae anxia caperis et pulsibus cordis eius traheris,
quae pariter ac lilium pulchra es,
quae amas et numquam auxilium porrigere desinis,
Mater, iam senescens et doloribus fracta,
Mater, capillis olbis tecta,
Mater, quae adhuc vestimenta complanas,
iam ad momentum extremum inclinata,
Mater, mihi dees!
Johannes Teresi - 15/05/2015
FLUXA DIES
Fluxa dies cursu praeceps graditur breviore
praetereunt anni, subripiunt animum
sors misere nobis destinat caeca futura
currit edax aetas, temporis impia vis.
Lydia Ariminensis - 13/05/2015
Se nutrire leo statuit...
Se nutrire leo statuit sine carne timendus
cumque aliis facta uiuere pace feris,
remque bonam censens animalibus imperat inde
ne carnes etiam cetera turba uoret.
Mox dapibus demptis uires decrescere sentit,
seque carens aptis morte perire cibis.
Quamquam magnus edi uetuit rex uiscera, uermis
nunc epulis gaudens membra leonis edit.
Etsi mens bona sit, naturae uincere legem
non potes: Haec te uis fortior est et erit.
Martinus Zythophilus - 13/05/2015
Iam parat arrepens...
Iam parat arrepens tegere ambos somnus ocellos
et sua uult Morpheus reddere dona mihi.
Mobilitate carent ereptis uiribus artus,
cum mentem requies noxque silere iubent.
Haec est acta dies: Noctis gaudete quiete
et dormite bono tecta tuente Deo.
Martinus Zythophilus - 05/05/2015
Vaccae gramen amant...
Vaccae gramen amant, foliis sus gaudet et herbis:
Assa mihi quodam gramen holusque modo.
Martinus Zythophilus - 28/04/2015
HERIMANNUM NOS RELIQUISSE
Dulcis spes abiit vitae, valeatis amici
turba sodalis flens vos et Ephemeridis
cari lectores orbis cuncti, valeatis.
Lapsa vi scriptis lux oculis cecidit,
grati conventus et lingua Latina valete!
Lydia Ariminensis - 27/04/2015
De usu chartae hygienicae in Turcia
Res alias alius sibi iudicat esse sacratas
et diuersa sibi quisque sequenda putat.
Qua ratione potest, cum non sit aqua ulla, fidelis
extergere nates? Stercora carta legat!
[hoc modo commentatus est poeta nuntium actorum "Hurriyet":
"Mufti principalis urbis Ancyrae Mohammed Gormaz permisit fidelibus usum chartae hygienicae ad intimas partes corporis purgandas, sed tantum in his locis terrae Turcicae, ubi desit aqua currens. Alibi chartis hygienicis utentes musulmani anathemate porro sunt puniendi."]
Martinus Zythophilus - 21/04/2015
Annales memoras, o docte Catulle...
Annales memoras, o docte Catulle, poetae
nec miser effertur laude poeta tua.
Progeniem Volusi post saecula multa fuisse
scimus apud Boios et fabricasse libros.
Heu, quantum chartae scribendo perdidit audax!
Si posset, lacrimas pagina laesa daret.
An fuerint hiemes, miramur, tunc minus acres.
Sponte sua calidum quaereret ipsa focum.
[his distichis respondet Martinus ad versus alicuius poetae Bohemici, cuius nomen melius est non revelare]
Martinus Zythophilus - 20/04/2015
De mense Aprili, valde mutabili
Mense sequi uehemens solem solet imber Aprili,
deinde citus Phoebus nubila densa fugat.
Sole fouetur humus uolucresque mouentur amore
continuoque polum nube tegente pluit.
Haec si mira putas, labentem respice mensem:
Quidquid uult, uarius mensis Aprilis agit.
Martinus Zythophilus - 18/04/2015
De 88. die natali papae Benedicti XVI
Nunc, qui papa fuit, sumit Cerealia uina
natalique sua gaudet in urbe senex.
Martinus Zythophilus - 18/04/2015
Verba volant...
Hos versus elegiacos ante quadriennium Herimannus Novocomensis (Ermanno Pizzotti, vixit AD 1956-2015), redactor "Ephemeridis", ipse scripsit et misit per epistulam electronicam nostrae sodali Lydiae Ariminensi, ut eam hortaretur ad carmina Latina componenda.
Verba volant sed scripta manent: sumus hexametrorum
forsitan auctores ultimi in Italia!
Lydia, pergendum est nihilominus, firma memento:
unda terit rupem, gutta cavat lapidem.
Planitiem noctu superans Padi, amica, Herimanni
advolet ex oris Larii amicitia.
Novocomi, a. d. VII Idus Februarias anno MMXI
Herimannus Novocomensis - 13/04/2015
Tartarea rediit...
Tartarea rediit Christus caligine licta
et pro morte graui est reddita uita leuis.
Quod tenebras Orci uicit, gaudete, redemptor
et uobis Domini sanguine parta salus.
Martinus Zythophilus - 05/04/2015
Arta tenent Iesum...
Arta tenent Iesum, cui non est uita, sepulcra;
in cruce eum uidit turba secuta mori.
Dispositis aditus clausus custodibus unus,
ne quis terribilem posset adire locum.
Lugent discipuli Dominumque perisse queruntur
et uetat amentes linquere tecta timor.
Martinus Zythophilus - 04/04/2015
De morte Christi
Mortuus infandum descendit Christus in Orcum
spemque sibi ereptam flet pia turba querens.
Num remanens ibi rex patietur uincula mortis?
Reddet eum uiuis tertia – crede! – dies!
Martinus Zythophilus - 03/04/2015
SOLITUDO
Quid faciam tibi, Dilecta,
Quid dicam de te Electa
Obscuratus est vultus tuus
Vanitas vulneravit faciem tuam
Umbrae operuerunt splendorem tuum
Frigora hiberna constrinxere cor tuum
Electa Dilecta
Palpebrae meae vigilant
ad portas cordis tui
Oculus meus solamen non invenit
nec torrentes lacrimarum
in siccitatem convertentur
Dolor pignus laetitiae
et amaritudo signum spei
Luctus exsultationis initium
et contritio fortitudinis exordium
VADO MORI
Vado mori satur diebus
Vado mori oblatus terrae harundinum
Vado mori relictus in siccitate eremi
Vado mori tormento vigiliae fatigatus
NON MORIAR
Non moriar in terra sterili
Non moriar in aqua sordida
Non moriar in avium nido
Non moriar in itinere matutino
Carmina Joannis Golub Croatici ab episcopo Mostariensis Ratko Perić missa. Lege quae referuntur in rubrica "Homines".
Joannes Golub Croaticus - 23/03/2015
Insanabile vulnus
Vitam, Verbum, Spem
horror inhumanus destruit.
Se pudet, sibi dicit Homo:
“dignusne adhuc humani generis sum?”
Dei Summi et Sapientis
creatio tota deletur.
Homo fragilis, vacuus,
solum se putans stultus in re universa,
verba consolatoria tamen quaerit
manum Patris assequi et comprehendere certo conatur.
Odium, Bellum, Caedes
humanae vitae sensum funditus vulverant
entia in re universa deformant et perturbant.
Scelus ordinem divinum nullificat, eum evertit,
prorsus rationem, dialogum, cogitationis vim evellit,
usque precem ad Deum suscipientem confundit.
Qui patitur et tacet.
Johannes Teresi - 07/03/2015
Mors Smail-agae Cengic
(Smrt Smail-age Cengica)
Anno praeterito in Croatia non sine causa Ioannis Mažuranic (1814-1890) ducentesimum ortus anniversarium celebratus est. Iuris peritus, bene meritus homo politicus (banus Croatiae 1873-1880), litteris fundatus polyglotta, omnibus notissimus est ut auctor carminis epici Smrt Smail-age Cengica (Mors Smail-agae Cengica), operis sui praestantissimi, in quo per saecula durantes luctationes Slavorum meridionalium contra aggressores Turcos versibus octonariis et denariis describit.
Sequuntur fragmenta e tertia operis parte, cuius titulus est Ceta (Cohors), in quibus adventus senis sacerdotis inter milites et contio eius ad cohortem describitur.
Cohors (Ceta)
Cum diversus en repente pastor,
Qui mansuetus it ad gregem suum.
Non ornatus argento nec auro,
Sed virtute et tunica nigra.
Non cum eo comites nitentes,
Nec laternae, cerei fulgentes,
Nec superbus campanarum sonus,
Sed ut comes sol est occasurus
Et de monte arietis signum.
Templum ei caelum est perpulchrum,
Et altare montes atque vallis,
Tus est odor ad caelum ascendens
Et et flore ture dulciore
Sanguineque pro cruce profuso.
Ad cohortem propius accedens
Dignus servus eius dignioris,
Deum vocans eam salutavit
Fortibusque viris congregatis
Graditur ad lapidem algentem,
Lapis algens, tamen cor est ardens.
Senex bonus eis loquebatur:
„O vos mei, fortes defensores,
Hoc est solum ubi estis nati,
Quod saxosum, aureum pro vobis.
Hic et avi vestri omnes nati,
Hic sunt patres vestri omnes nati,
Hic vos ipsi estis omnes nati:
Illo vobis pulchrius est nihil.
„Avi vestri sanguinem fundebant,
Patres vestri sanguinem fundebant,
Vos et ipsi sanguinem fundetis:
Illo vobis carius est nihil.
Est in rupe nidus aquilinus,
Non in plano libertatis sinus…“
(……………)
„Ah si gentes ceterae viderent,
Sed ex valle quomodo videre,
Crucem hanc, quae semper stat invicta,
Super Lovcen ad caelum micantem;
Et si scirent monstrum illud Turcum,
Nitens eam cupide vorare,
Frustra dentes frangere mordentes,
Non compressis manibus sederent,
Dum pro cruce vos perfertis plagas,
Nec vos umquam barbaros vocarent,
Vos cadentes, illi dormientes!
„Vos et mori pro cruce parati,
Nam pro illa mori nunc venistis,
Irae Dei fortes vos ultores.
Sed qui Deo fidus vult servire,
Puro corde illi est serviendum,
Pura mente faciendum illi,
Qui facturus deus quod censurus.
„Si quis vestrum fratrem suum laesit,
Vel infirmo vitam inimico
Caram dempsit, sic se oneravit,
Vel ostium clausit viatori,
Vel, quam dedit, fidem violavit,
Vel detraxit escam esurienti,
Vel neglexit vulnus vulnerato,
Haec peccata gravia sunt, cari,
Venia non duris potest dari.
„Paenitete, dum sunt vobis dies,
Dum est tempus, cari, paenitete;
Paenitete, dum anima non est
Ad tenentem caelos advocata;
Paenitete, nam terrestris domus
Cursus cito fugit, paenitete;
Paenitete, quia prima luce
Erit multus quo pro semper itur.
Paenitete…“
Sed tunc seni
Constitit et vox in ore,
Et in cana barba stilla
Ut minuta margarita
Sic in sole tunc effulsit.
Forsitan et ei aetas
Florens aliquid exprobrat,
Et dum vulnus gregi sanat,
Ipsi suum est in mente:
Bonus pastor, aliis quod fatur,
Ipse suis factis comitatur.
Stat permota multitudo
Leni verbo senis lenis;
Agni sunt, ut ita dicam,
Secus ut leones ei;
Mirae res, quas facit verbum Dei.
(……………)
Senex tunc en oculos levavit,
Illos lenes candidasque manus,
Et cohortem solvit peccatorum.
Et donare Deo illam coepit:
Cuique tum dat particulam panis:
Hic caelestis cibus est arcanus,
Cuique tum dat stillulamque vini:
Hic caelestis potus est arcanus.
Rem hanc miram caldus sol aspectat:
Ab infirmo infirmi firmantur,
Vi ut Deo illi congruantur.
Cum a sene illi sunt refecti,
Omnes inter se exosculantur.
Stat en cohors Deo magno plena,
Non ut culter cruentatus,
Quo mortale vulnus datur,
Sed ut stilus auri, sanctus,
Quo a caelo prole pro futura
Patrum acta fortia notantur.
Sol post montem caldus nunc iam cadit:
Senex abit, cohors pergens vadit.
Aurelius Vidulić - 13/02/2015
In memoria Georgii Heym poëtae
Iamiam resurgit, qui iacuit diu.
exsurgit imo carcere et imminet
incognitus dextraque lunam
comprimit ille crepusculo atra.
Urbana plebes afficitur nova
obscuritate atque insolito gelu;
iam navitas frigescit omnis
sollicita dubitatione.
Saltare summis montibus inchohat
et voce magna „miles, ad arma! age!”
clamat caput quassans, et ossa
continuata sonant catena.
Ardente turri prominet et viis
caliginosis qua gladii strepunt ,
portae eminet custode caeso et
ponte cadaveribus repleto.
Submersa fumo sulphureo silens
urbs in profundum praecipitaverat.
stat fervidas ingens facemque
concutit ille super ruinas.
Volfgangus Austriacus - 25/01/2015
Initium estne temporis novum?
Transitum suum tempus involvit, non dicit;
novum annum, novum mensem, novum saeculum
nec tempestas horrida, nec tubarum sonitus nuntiant.
Sacra aera homines faciunt sonantia.
Nemo in tempus suum incidit, ac ipse;
et habet pro certo quod sibi placet.
Praeteritum iam non est, retro vivit.
Futurum unice adhaeret menti
rerum spe ordinem detorquenti.
FIET CRAS
Verba, versus facta, vento eripiuntur,
per labyrinthum divagantur vacuum et infinitum
temporis.
Macra sunt verba, vix effusa,
dein clamata contra caelum
nudum ed intellectu difficile,
aptum eheu ad vitam solum comprimendam
fragilem et incertam.
Parvuli quidam,
inter obscuritatem vagantes et lucem,
nisi eadem terunt.
Parvuli, et longinqui,
ipsi alieni a se, ab aliis,
sine duce, per tenebras errant.
Ex tenebris tamen verborum
structura nascitur insignium.
Lux fiet tunc, et verbum nitebit divinum
et novus noctem dies expellet, et aeternum
semper renovatum in incertum tandem
dominabitur.
Johannes Teresi - 12/01/2015
Ad Berenicen Frisiam Versus Soluti
Non modo in ore ut universi,
at verbis quoque cibum habet suis.
Arcanos tibi docebit sapores
quomodo magni de majoris jam scripsere poetæ.
Mentis ei concitatio inveniuntur Annalisæ nostræ Musæ
nostrati in extollenda rusticitate Romandiolæ meæque
in litteris venerandis.
A pueritia te novi, desunt certe secreta.
Semper lætitiæ et risi servabo memoriam,
calliditatis fontem quæ extingui non poterit.
Quid dicam?
Felix tibi dies hic natalis,
Berenice!
Franciscus Teutonicus - 02/01/2015
|
|