Annus
2 0 1 5


EVEREST

EVEREST

Fabula pelliculae, sumpta a rebus adversis ascensus ad altissimum montem suscepti anno 1996, de oribatarum vicibus duplicis gregis narrat qui, supra quam cuique credibile est certaminis montani studiosus, cum saevissima nivium tempestate congreditur. Unus manipulus varios montis Everest studiosos miscet sub duce itineris Rob Hall (Jason Clarke) cuiusdam societatis itinera huius generis (Adventure Consultants) pro periegetis intrepidis apparantis. Illi uxor est praegnans, quae eum ab imo monte commota salutat. Alterum montivagorum manipulum oribates Scott Fischer(Jake Gyllenhaal) ducit. Cum in castra pervenissent a quibus initium ascensus incipiebat, alios greges invenerunt rem difficiliorem reddituros. Duo duces ut alter alterum adiuvaret, se socios esse ad lustrationem contituunt, die profectionis statuta, id est X mensis Maii.

In difficili ascensu accidit ut nonnulli periegetae exiguam peritiam ostenderent simulque quaedam vitia in apparatu adventum in cacumen morarentur. Ex improviso tempestas nivium irrumpit quae nimium montis studium in rem tragicam mutat. Dux Rob Hall, oribatam pertinacem sed tardum sequens, a cacumine serius recedit manetque solitarius gelu captivus. Postremum, quae res vehementer animum movet, ad colloquium telephonicum cum uxore gravida filiola nascitura venit, cum ambo de fatali hora conscii essent. Pars ad castra redierunt, pars sub gelu perierunt; inter alios inopinate oribates Beck Weathers (Josh Brolin) nocte transacta sub divo superstes evasit; cum ad castra magno labore redisset, domum translatus est helicoptero numquam tam alte provecto (Ecureuil). Tamen usum manuum et nasum amisit.

Quod spectatores tangit mutatio est a levitate animi oribatarum ad exitialem sortem quae praeter exspectationem supervenit. Res calamitosa anno 1997 in opere “In aëre tenui” a scriptore Jon Krakauer narrata est, a quo fabula sumpta est.

EVEREST, USA, UK, IS 2015

Regimen spectaculi: Baltasar Kormákur; scriptores scaenarum: Simon Beaufoy, William Nicholson; histriones maximi momenti: Jason Clarke, Jake Gyllenhaal, Josh Brolin.

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae