Annus
2 0 1 5


DE FERIIS AUGUSTI

DE FERIIS AUGUSTI

Die XV mensis Augusti (Italice Ferragosto) Catholici in honorem Mariae corpore et anima in caelo receptae sollemnia celebrant; ab Orthodoxis et Armenis Dormitio Virginis agitur, cum reputent post mortem Mariam in Paradisum absumptam esse; Protestantes autem hoc de Virgine plerumque non confitentur.

Praesertim in Italia hunc diem praecipuum constat esse inter ferias Augusti, otio et oblectamentis dicatas; quapropter itinera extra moenia, ingurgitationes, aquae iactatio, spectacula pyrotechnica, vacatio in litore huic tempori consentanea sunt.

Imperator Augustus mense ab ipso nominato ferias instituit anno XVIII a.Ch.n., cum ad otium et sollemnia hoc tempus conferret; ubicumque equorum cursus parabantur et iumenta, ad agriculturam inutilia, floribus ornabantur. Nostra aetate, quadam hereditatate relicta, Die Assumptionis, quotannis, Senae, in Etruria, equorum cursu certatur. Re vera Augustus antiqua Consualia resumpserat, Conso terrae et fecunditatis deo dicata, intermisso agricolarum labore. Die XXI mensis Augusti Consus honorabatur, die XXV dea Ops Consiva, priori deo coniuncta. A saeculo VII Ecclesia medio mense diem Mariae in caelo receptae celebrare coepit, sed Assumptio Virginis demum anno MCML dogmatizata est.

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae