Annus
2 0 1 5


Cinerilla iterum in albo!

Cinerilla iterum in albo!

Cinerilla omnium aetatum spectatores fascinare numquam desinit.

Nunc Disney puellae mercatoris filiae, cui nomen Ella est, fabulam iterum offert. Post parentes mortuos, Ella (Lily James) novercam, dominam Tremaine (Cate Blanchett), eiusque filias, Anastasiam ac Genoveffam, tecto recipere cogitur. Saeva tamen facinora experiens, puella matris ultima verba colere vult: “Audax comesque sis”. In hac pellicula Cinerilla, nesciens quis princeps (Richard Madden) sit, eum in silva, non in choro invenit. Cum a noverca in circulum venire puella prohibeatur, ut accepimus, en diva quaedam, “fata” appellata, quae, cucurbita atque musculis adiuvantibus, Cinerillae auxilio venit eiusque vitam flectit.

Hac fabula ex antiqua nostrum temporum fit. Cinerilla non solum animalia, et musculos et aviculas, diligit, roseam matris vestem ad chorum induit, ut in primo animato graphide, sed maxime confidens atque animosa iuvenis videtur, ad omnia parata, dum suis moribus fidelis sit. Etiam princeps numquam scurram, sed nitidum atque prudentem virum se profert, qui optime de regno meretur. Kenneth Branagh haec omnia aperte explanat, sed una de Shakespeare atque Dickens complura signa serit.

Itaque, hoc filmico opere, in periculo iam visa videndi nemo versatur.

CINDERELLA, USA 2015

Regimen spectaculi: Kenneth Branagh

Scriptor scaenarum: Chris Weitz

Histriones qui agunt primas partes: Lily James, Cate Blanchett, Helena Bonham Carter, Richard Madden

Scripsit Emanuela Viscardi & Consortes



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae