Annus
2 0 1 5


De vita Aemiliae Brontė?

De vita Aemiliae Brontė (1818-48)

Hoc die anno millesimo octingentesimo duodevicesimo nata est in Anglia Aemilia Iana (Emily Jane) Brontė. Erat filia cleri et soror Annae et Carlottae Brontė. Omnes tres sorores sat clarae suo tempore scriptrices fuerunt; insuper, aderat iis frater, nomine Branwell, qui ut pictor et poeta claruit (supra monstratur ab eo picta imago Aemiliae). Mater Aemeliae laboravit cancro et mortua est Aemiliā tantum annum tertium agente, et quia pater eius erat tacitus et praeferebat solus esse (nam multum temporis in cubiculo suo degebat), liberi eius mox didicerunt inter se ludere. Solebant legere Shakespeare, Milton et opera Virgilii, canere clavicordiā et ad invicem fabulas narrare. Carlotta et Branwell finxerunt terram magicam, cui nomen erat Angria, et deinde idem fecerunt Anna et Aemilia, quanquam terra eorum Gondal appellata est. Quatuor pueri scripserunt terrarum fictivarum historias. Aemilia semper poemata fabulasque de terra Gondal scribebat, usque ad mortem suam. Scribendo pseudonimo masculino utebatur Ellis Bell.

Opus eius omnibus notissimum est liber 'Colles ventosi' (Wuthering Heights) inscriptus, quem in lucem edidit anno trecesimo vitae eius. Proximo anno (1848) Aemilia mortua est.

Scripsit Howardus Sharp



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae