Ioannes Plantagenetus (
'Magna
Carta Libertatum' octingentos annos explevit
Ioannes Plantagenetus (1166-1216),
ab anno 1199 Angliae rex fuit. Qui optimos habuit parentes:
Henricum II, qui Anglico regno fundamenta iecit et uxorem duxit
Eleonoram Aquitanam, mulierem doctam et prudentem. Ioannes autem,
etsi regalis potestatis augendae cupidus, tamen adeo inconsulte
se gessit, ut magis inimicos quam amicos sibi comparaverit. Inter
causas quae auctoritatem Ioannis minuerant, acerba inimicitia
fuit hunc regem inter et Innocentium III, ecclesiae pontificem (1198-1216). Qui
animo adeo pugnaci praeditus erat, ut, quoniam Stephano Langton,
archiepiscopo Cantuariensi, rex adversabatur, anno 1208 totam
Angliam interdictione sacrorum punierit et insequenti anno regem
ipsum a sacris excluserit. Et quamquam hic, vulpina calliditate,
pontifici oboedientiam postea est professus, tamen pristinam
gratiam coram optimatibus non iam adeptus est. Accedit quod anno
1214, ex proelio Boviniaco (Francogallice: Bouvines) victor
evasit Philippus Augustus, rex Francogalliae, qui suo regno
adiecit, iure belli, ampla territoria, sicut Normanniam, quae sub
Ioannis dicionem antea fuerant. Quare proceribus seu 'baronibus'
Anglis suas ipsorum libertates et licentias vindicantibus Ioannes
'sine terra' vel 'gladius mollis' cognominatus, quem Georgius
Macaulay Trevelyan in opere 'De Anglorum historia' inscripto
«virum natum ut sibimet odium susciperet» scribit (pag. 160
translationis Italicae, Garzanti, Mediolani, 1965), satisfacere
coactus est et die 15 Iunii a. 1215 in loco quodam, cui nomen 'Runnymede',
documento 'Magna Carta Libertatum' appellato subscribere. Huius
foederis pondus momentumque, maxime ope scriptorum 'liberalium',
duobus superioribus saeculis valde auctum est.Certe principia
quaedam hac 'Carta' continentur, quibus primaria multarum
Civitatum occidentalium instituta innituntur. Et nonnullae
sententiae veluti «Nullus liber homo capiatur [...]» a
plerisque iuris legumque interpretibus fortasse non immerito
sicut fundamentum aestimantur illius regiminis politici quod,
etsi non clare definitum neque facilius definiendum, 'democratia'
temporibus nostris appellari solet. Utique omnes huius documenti
sententiae lectu dignae sunt:
http://www.thelatinlibrary.com/magnacarta.html
quamquam genere scribendi
exaratae non parum diverso a Latinitate classica seu aurea, quae
dicitur. Nihilominus non de lingua Anglica vel Francogallica
agitur, sed de lingua Latina, quam id temporis reges et proceres,
etsi magis armis quam orationibus componendis generatim dediti,
non ignorabant. Id quod, saltem a Latinitatis cultoribus, haud
est spernendum.
Scripsit Victorius Ciarrocchi, Italus Pisaurensis
|