Annus
2 0 1 5


In nosocomio sub-

Vinnetuus mortuus est!

In nosocomio sub-Lutetiensi pneumonia mortuus est 86 annorum histrio Francogallus Pierre Brice (natus nomine Louis Le Bris), quem tota fere Europa meminit ex undecim pelliculis (a Germanis Occidentalibus inter annos 1962 et 1998 factis, dispositore scaenarum Harald Reinl), in quibus partem agebat Vinnetui (Winnetou), ducis Apasiorum Mescalero, gentis praeclarae Indianorum contra "facies albas" bella fortiter gerentium. Ita saltem nos, Europaei, relationes inter colonos US-Americanos et Indianos nobis pingimus, gratia librorum scriptoris Germani Caroli (Karl) May (vixit 1842-1912), necnon gratia ipsius Brice. Quis Europaeorum hodiernorum non audivit de iustissimi Vinnetuo, quis non admirabat amicos eius, rarissimos inter "albos" viros probos – Old Shatterhand et Old Surehand? Omnino autem ignoti remanent et Karl May et Winnetou in USA. Ceterum, scitu dignum esse loca Americana in pelliculis de Vinnetuo regiones ex-Iugoslaviae simulabant, praesertim Mons Niger – litus fiordicum (Adriaticum) Boka Kotorska ni fallor partem vallis Colorado agebat.

Ipse Brice, anno 1929 natus, tempore alterius belli mundani in motu clandestino resistantiae Gallorum militabat, deinde in Legione Extranea, falsis documentis utens, in Algeria et Indosinis usque annum 1951 pugnabat.

Plura huius auctoris: http://iconoclastes2.blogspot.com/

Scripsit Iconoclastes



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae