Sanctus Franciscus (
SANCTVS FRANCISCVS [XXI]
Pater
Franciscus, mirabilis Dei servus et verus Christi discipulus, ut
cum Domino Iesu se in omnibus conformaret, sicut Salvator miserat
discipulos suos binos in omnem civitatem et locum, quo erat ipse
venturus (Lucas 10,1), ita ipse – postquam aliquos socios
habuit ad numerum duodecim congregatos – binos per mundum misit
ad praedicandum ‘faustum nuntium’ Iesu, quod Graece dicitur eu-aggélion.
Ut autem verae obedientiae exemplum aliis in se monstraret, ipse
prior exemplo Christi benedicti incipiebat magis facere quam
docere (Actus 1,1).
Cum
itaque ceteris sociis partes orbis varias adsignaret, ipse,
electo sibi socio fratre Masseo, ad Franciam versus iter arripuit.
Euntes pervenerunt ad habitationes quasdam fidelium, ubi prae
necessitate corporis oportebat eos, prout dicit regula, mendicare.
Statuerunt, ut pater Franciscus iret per unum vicum, frater autem
Masseus per alium.
Sanctus
pater autem, quia erat despectus et parvus, unde inter ignotos
paene despiciebatur ab omnibus, quia humanae insipientiae oculus
non ea, que intus, sed solum ea, quae foris iudicat, ideo ipse
sanctus quosdam bolos panis vilis et frusta parvula conquisivit;
cum interea fratri Masseo, qui erat vir pulcher et magnus, dati
sunt panes plures et pulchriores.
Cum
autem ambo extra terram illam in quodam loco, ut simul cibum
sumerent, convenissent, non inveniebant nisi terrae solum, ubi
locarent oblata conquisita, quia regio illa erat omnimo nuda
lapidum. Tandem nutu divino pervenerunt ad quemdam fontem, in
cuius margine locatus erat lapis pulcher et latus; de quo valde
gavisi, super illum acquisita panis fragmentula posuerunt.
Videns
autem pater Franciscus quod frusta panis fratris Massei esse
pulchriora et plura quam sua, exsultans in spiritu ob desiderium
paupertatis, ait: „O frater Massee, nos non sumus digni tam
magno aerario”. Hoc, elevans vocem gradatim, pluries replicavit.
Respondit autem Masseus: „Pater carissime, quomodo potest dici
aerarium, ubi est tanta penuria, ut non sit ibi tobalia nec
cultrum neque scutella nec domus nec mensa nec famulus neque
ancilla?".
Respondit
ei sanctus Franciscus: „Etiam hoc ego puto esse magnum aerarium,
ubi nihil est de eis, quae parat humana industria, sed quidquid
adest, totum a providentia ministratur divina, sicut manifeste
apparet in pane acquisito, in lapide tam pulcro et in fonte tam
limpido. Ergo volo, ut rogemus Deum, ut iubeat nos toto corde
diligere aerarium sanctae paupertatis tam nobile, quod ipsum Deum
habet administratorem”.
Ab
illis autem frustulis et fonte et cibo et potu gaudenter et cum
laudibus divinis assumpto, surrexerunt ambo, uti versus Franciam
pergerent.
Scripsit fr. Benedictus Huculak OFM
|