PUER XLIV
PUER XLIV
Fabula pelliculae dispositoris scaenarum Daniel
Espinosa (Child 44) anno MCMLIII in Russia sub
regimine sovietico evenit, quae, a narrationibus scriptoris
Thomae Rob Smith sumpta, tamen a re vera exorta est: vixit enim
nefarius sicarius in urbe Rostov, quamquam scelera annis
sequentibus molitus est, qui plurimos pueros feminasque
trucidavit. Leo Demidov, cuius primae partes a Thoma Hardy
aguntur, tectus vigil occultae securitatis civitatis, inquirere
incipit de puerorum nece, sed ei superiores ordines obstant: nam,
cum in potestate communistica cives sint, caedes ab iis patrata
extare non potest: “non homicidia in paradiso esse”. Quam ob
rem a vetere gloria prolabitur: uxor Raisa (Noomi Rapace)
falso in proditionis suspicionem venit, sed vir recusat ne eius
nomen deferat. Quapropter exules in taeterrimam stationem longe
ab urbe capite mittuntur. Hic tamen auxilio ducis biocolytarum
loci nomine Nestorov (Gary Oldman) Leo operam dat ut
occultae insidiae de tot pueris enectis in tota Russia patefiant.
Sicarius demum inventus et occisus est et coniuges Moscam magna
cum laude redeunt : epilogus laetus , quamquam multiplex et vix
credibilis, fabulae finem facit.
Res politica nodo miscetur, sed paulatim
investigatione superatur; sub pelliculae finem fabula a criminali
formidulosa efficitur, sed etiam incitata et implicata videtur.
Exitus magnificus non deest, sed generum dissimilitudo spectaculo
nocet. Non praetereundum est quin in Russia operis filmici
proiectio vetita sit, quod rei ingratae regiminis Staliniani
memoriam revocaret.
CHILD 44, RES
PUBLICA CECA, REGNUM UNITUM BRITANNIAE, ROMANIA, CIVITATES
AMERICAE UNITAE, 2015
Dispositor scaenarum: Daniel Espinosa;
scriptor scaenarum: Richardus Price; qui produxit: Ridley Scott.
Histriones maximi momenti: Thomas Hardy, Noomi Rapace, Gary
Oldman.
Scripsit Lydia Ariminensis
|