SANCTUS FRANCISCUS
SANCTUS FRANCISCUS
Sanctus
pater exiit Senis summo mane, ne episcopo quidem volens
valedicere. Socius eius, frater Masseus, ibat per viam, intra se
murmurans : “Quid est id, quod fecit iste bonus homo? Me iussit
velut puerum circumvolvi, et episcopo, qui eum tam honoravit, ne
unum quidem bonum verbum dixit nec gratias retulit”. Masseo
videbatur haec omnia fuisse indiscreta. Tandem nutu divino
rediens ad cor suum et se durissime arguens, dixit: “Frater
Massee, tu es valde superbus, qui opera divina diiudicas, et es
dignus inferno, qui Deo cum tua superba discretione rebellas. In
hoc enim itinere tam sancta opera facta sunt per fratrem
Franciscum, ut, si illa fecisset angelus Dei, mirabiliora non
fuissent. Unde si ille preciperet tibi, ut proiceres lapides,
obedire deberes: nam omnia, quae in via ista patratus est, ex
ordinatione divina processerunt, sicut apparet in fine optimo
subsecuto. Nisi enim illos pugnantes reduxisset ad pacem, non
solum multorum corpora – sicut iam inceperat – gladius
devorasset, sed – quod peius fuisset – multorum animas
infernale baratrum, procurante diabolo, absorbuisset. Propterea
tu es stultissimus et superbus, qui murmuras de eis, quae sunt
manifeste a voluntate divina”.
Haec
in corde suo dicebat frater Masseus, cum aliquanto ante sanctum
Franciscum precederet. Qui, a divino Spiritu illustratus, cui
omnia occulta nuda sunt et aperta, clamavit post tergum Massei;
et cordis eius secreta patefaciens, dixit: “Ad ea, quae nunc
cogitas, te teneas, quia illa sunt bona et utilia tibi, et a
Domino inspirata. Murmuratio vero prima, quam faciebas, est caeca
et mala et superba, et a diabolo tibi in anima seminata”. Quod
cum audivisset frater Masseus, stupens perpendit sanctum
Franciscum scire cordis eius arcana, et insuper cum certitudine
intellexit illum in omnibus suis actibus dirigi a Spiritu divinae
sapientiae.
Beatus
Franciscus quondam statuit aliquanto humiliare fratrem Masseum,
ut multiplicia dona, quae illi prestabat Altissimus, de virtute
in virtutem crescerent. Ergo cum sanctus pater esset in quodam
loco solitario cum primis illis sociis vere sanctis, inter quos
certe morabatur Masseus, Franciscus coram omnibus congregatis ait:
“O frater Massee, omnes isti tui socii habent gratiam
contemplandi et precandi; tu autem habes gratiam verbi Dei
praedicandi ad personas satisfaciendas. Propterea volo ut, quo
illi possint contemplationi vacare et precationi, tu facias ea,
quae spectant ad portam, eleemosinam, coquinam. Cum vero alii
fratres edent, tu edebis extra portae ostium, ita ut antequam
venientes pulsent ad portam, satisfacias illis aliquibus verbis
bonis, ita ut non oporteat quemquam exire nisi te. Hoc autem
facito in meritum obedientie salutaris”. Masseus statim,
inclinato capite et contracto caputio, humiliter obedivit et
multos per dies curavit portam, elemosinam, coquinam.
Socii
autem eius, viri illuminati a Deo, coeperunt sentire in cordibus
pugnam, quia Masseus esset homo magnae perfectionis et
precationis, sicut ipsi et amplius; et tamen illi erat totum loci
pondus impositum. Propterea rogaverunt sanctum patrem cordaliter,
ut illa officia inter ipsos distribueret, quia nequibant
sustinere, quod ille frater tot oneribus subiaceret. Praeterea in
praecatione sentiebant se aridos et crudos et in conscientia
dissipatos, nisi Masseus ab istis liberaretur oneribus.
Beatus
autem Franciscus, cum hoc audivisset, acquievit caritativis eorum
consiliis et Masseum cum vocavisset, ait ei: “Frater Massee,
isti socii tui volunt partem sumere officiorum, quae tibi imposui;
et ideo volo, ut illa officia dividantur”. Masseus humiliter et
patienter respondit: „Pater, quidquid mihi in parte vel totum
imponitis, ego totum a Deo puto esse imperatum”. Tunc sanctus
Franciscus, videns caritatem illorum et Massei humilitatem, fecit
praedicationem mirabilem de sancta humilitate, dicens, quo maiora
dona conferret nobis Altissimus, eo quis debet esse humilior,
quia sine humilitate nulla virtus esset acceptabilis Deo. His
dictis, officia cum caritate distribuit et omnes cum Sancti
Spiritus gaudio benedixit.
Scripsit fr. Benedictus Huculak OFM
|