DE IOANNE BAPTISTA DELLA PORTA,
DE IOANNE BAPTISTA DELLA
PORTA, QUI ABHINC QUADRINGENTOS ANNOS MORTUUS EST
Ioannes Baptista Della Porta, vir
doctissimus Neapolitanus, multa opera de variis rebus conscripsit,
quorum index tam amplus est, ut tantum de gravioribus mentio
facere liceat. Singularis vir is fuit, utpote qui iam adulescens
e multis naturae condicionibus adlectus sit et in earum studio
naviter incubuerit. In universitate Neapolitana auditor fuit
Donati Antonii Altomare, medici tunc praestantissimi.
Anno 1563, nondum triginta annos natus, opus
edidit c. t. 'De occultis litterarum notis libri IV', statim
etiam peregre divulgatum quia viris proceribus cordi erat nuntios
mittere quodammodo secretos, id est ita conscriptos, ut nuntiorum
typi facile interpretarentur tantum ab homine, cui epistula missa
esset. In huius operis praefatione scribit Della Porta se non
sine aliquorum invidia illud argumentum "a nemine hactenus
pertentatum" suscepisse tractandum additque (in libri
secundi capite primo) cum alia tum haec: "Furtivis
literarum notis animi sensa ita occultamus, ut huiusmodi scriptum
nemini nisi amico, cui res nostras percipi volumus, facile
cognoscatur. Huius vero artificii tria potissimum sunt genera:
ordo, figura, potestas; quare alia scribendi ratio ordinis
permutatione obscuratur, ut si 'Roma' pro eo, quod est 'amor',
scribatur". Atque in secundo libri tertii capite legitur
sententia non inepta haec: "Diversis modis omnes loquuntur
et scriptum contexunt...Quare non parum expediet scribentis
ingenium cognosci, ut facilius eruditus an inconditus scripti
sensus sit intellegatur". Ab hoc viro postea 'Academia
secretorum naturae' condita est eo consilio, ut illius
sodalitatis participes nova inventa scientifica illustrarent. Opus
autem huius viri maius inscribitur 'Magiae naturalis sive de
miraculis rerum naturalium'. Cuius quidem operis prima editio (a.
1584) adeo postea ampliata est, ut anno 1591 Francofurti in lucem
prodierit titulo instructa hoc: 'Magiae naturalis libri viginti,
in quibus scientiarum naturalium divitiae et deliciae
demonstrantur'. Quo e titulo patet huic viro propositum fuisse
singulas et penitiores multarum rerum proprietates investigare. Neque
minoris momenti est opus Neapoli a. 1603 editum, quod 'Coelestis
Physiognomonia' inscribitur et in sex libros dispertitur et eo
praecipue consilio scriptor composuit, ne ecclesiastici
inquisitores eum magicarum artium fautorem et praeconem esse
putarent. Et quam is ab astrologorum opinionibus discrepaverit,
etiam ex aliis eiusdem operis locis apparet, veluti e libri
tertii capite quarto, quo verba continentur haec: "Formam
et mores quos astrologi ex copulatione duorum planetarum
proficisci dicunt, nos dicemus ex copulatis qualitatibus,
scilicet ex humiditate et caliditate cum aliis qualitatibus
proficisci". Hac nostra quoque aetate, quoniam nuntiis
paene innumeris cottidie obruimur, technicae artes quaedam
identidem excogitantur ad memoriam fovendam aptiores, ut quidam
putant. Ceterum ipsa cognoscendi atque intellegendi facultas
parvi est momenti nisi memoriae auxilio adiuvetur ac servetur;
nam "nil disces, nisi memoria tibi retinet id, quod
cognoveris", ut ait Dantes Alagherius.
Alia minimeque spernenda opera scripsit
Della Porta, quorum aliqua etiamnunc inedita manent. Alicuius
momenti est etiam liber 'De telescopio' inscriptus, quo is
demonstravit illud instrumetum a se ipso, non a Galilaeo,
inventum et fabricatum esse. Disceptatio igitur orta est
Galilaeianos inter et Portianos discipulos; hunc tamen illius
instrumenti quodammodo patrem fuisse adserunt omnes fere viri
docti. Chemicarum physicarumque rerum praesidiis non mediocriter
instructus, anno 1608 Ioannes Baptista 'Novem de distillatione
libros' edidit notitiis quoque medicis refertos, sicut e verbis
patet his: "Lignum ex nova Hispania advectum patrio nomine
Guaiacum dictum, unicum et praecipuum est ad tenuissimae luis
venereae grassantis remedium [...] Hoc ulcera depascentia sanat.
Aliquando morbi furor in artus saevit et ossa, ut nullo, nisi
huic ligno cedat medicamento" (e capite secundo libri sexti).
Postremum opus, quod 'De aeris transmutationibus' inscribitur
et verus tractatus meteorologicus aestimari potest, Friderico
Cesi, conditori 'Academiae Lynceorum', dicavit Ioannes Baptista
Della Porta, qui die 4 Febr. 1615 paene octogenarius, Neapoli,
qua in urbe vel prope ipsam natus erat, domo Cynthiae, filiae
amatissimae, supremum effudit spiritum.
Scripsit Victorius Ciarrocchi
|