Sanctus Franciscus (
Sanctus Franciscus (XVIII)
Accidit
ut in illa quadragesima frater Leo iret ad matutinum, ut sanctum
Franciscum, sicut solebat, requireret. Cum sancti cellam
introisset et dixisset: ‘Domine, labia mea aperies’ (Ps 50,17),
ut a sancto erat ei ordinatum, et sanctus Franciscus non
respondisset, lucente luna, cuius splendor ingrediebatur per
ostium, advertit sanctum abesse. Cogitans illum extra cellam
precari et per silvam hic illic aspiciens, audivit eum loquentem;
et appropinquans, ut audiret, quid ille diceret, lunae lumine
affulgente, vidit sanctum genibus flexis et facie in coelum
erecta ac manibus elevatis ad Deum et dicentem haec verba:
“Quid es tu, dulcissime Deus meus, et quid sum ego, vermiculus
(Is 21,7) et parvus servus tuus?". Hoc saepe replicans,
aliud non dicebat.
Tum
fr. Leo vidit flammam ignis (Ex 3,2) pulcherrimam et valde
splendentem et delectabilem oculis, descendentem a summis
coelorum usque ad caput sancti Francisci. Ex illa flamma vox
egrediebatur et loquebatur cum s. Francisco, et ille respondebat
loquenti. Frater Leo timens recessit, ne impediret sanctum in tam
mirandis secretis, ita ut audire non posset, quae verba tunc
diceret. Vidit tamen sanctum Franciscum extendere manum suam ter
ad flammam praedictam. Qua demum recedente, frater Leo coepit
recedere plane, plane, ne sentiretur a sancto.
Verumtamen
audiens sanctus Franciscus sonitum pedum eius ad aliquod lignum
silvae, dixit: “Praecipio, quidquid es, virtute Domini Iesu
Christi, uti stes fixum nec te moveas a loco!”. Statim frater
Leo propter adiurationem sancti stetit et dixit: “Ego sum,
pater”; et secundum quod erat dicturus, frater Leo tunc fuit
adeo perterritus, ut, si terra se aperuisset, ibi se abscondisset
libentissime. Timebat enim ne, si sanctum offendisset, gratiosam
amitteret societatem eius. Tantus enim erat amor et fides, quam
in sancto habebat, ut sine illo nullo modo vivere confidebat.
Propterea quandocumque aliqui loquebantur de sanctis, frater Leo
dicebat: “Carissimi, magni sunt omnes sancti, sed etiam sanctus
Franciscus est e numero magnorum propter mirabilia, quae Deus
operatur per illum”. Quod libentius de illo quam de aliis
loquebatur, unde non est mirum, si territus est ad vocem eius.
Sanctus
illum cum recognovissdet, ait: “Frater pecorone, ad quid huc
venisti? Nonne dixi tibi multotiens, ne me explorares? Per
oboedientiam dic mihi, num aliquid videris?”. Qui respondit:
“Pater, audivi te loquentem et dicentem et multa animatione
frequenter orantem: ‹Quid es tu, dulcissime Deus meus, et quid
sum ego, vermiculus et parvulus servus tuus.›Tunc vidi flammam
ignis descendentem e coelo, tecum loquentem, et te illi pluries
respondentem, et manum tuam illi ter extendentem; sed quid
dixeris, nescio”. Genuflexus fr. Leo cum magna reverentia
rogavit sanctum, dicens: “Rogo te, pater, ut exponas verba quae
audivi et doceas etiam ea, quae non audivi”.
Sanctus
Franciscus, quia multum diligebat fratrem Leonem propter
puritatem et mansuetudinem quam habebat, dixit ei:
“O
frater pecorella Iesu Christi, in eis, quae tu audisti et vidisti,
erant mihi aperta duo lumina, unum de cognitione Creatoris et
altrum de cognitione mei ipsius. Dicens enim: ‹Quid es tu,
Domine, et quid sum ego›, eram in quodam lumine contemplationis,
in quo videbam abyssum infinitae bonitatis divinae et profundum
lacrimosum vilitatis meae. Propterea dicebam: ‹Quid es tu,
Domine, summe bone, summe sapiens, summe clemens, ut visites me,
qui sum vilis et vermiculus quidam modicus, abominabilis et
despectus›.
Illa
vero flamma fuit Deus, qui in specie illa mihi sicut Moysi, in
flamma (Ex 3,1.2) illa loquebatur; et inter alia, quae mihi tunc
dixit Deus, petivit a me, ut oblationes tres facerem. Cui
respondi: ‹Domine, ego sum totus tuus et nihil habeo nisi
femoralia et cordam et tunicam; et ista tua similiter sunt. Quid
potero magnitudini tue dono offerre? Nam coelum et terra, ignis
et aqua, et omnia, quae in eis sunt, tua sunt, Domine. Quis enim
habet quicquam, quod non sit tuum? Quae ergo tua sunt reddimus
tibi, cum aliquid tibi offerimus. Quid ergo potero tibi offerre,
Domine Deus, rex coeli et terrae et universae creaturae? Tunc
dixit mihi Deus: ‹Mitte manum tuam in sinum tuum et offer mihi
quidquid inveneris›. Quod cum fecissem, inveni monetam ex auro
tam magnam et tam fulgentem et pulchram, ut nunquam talem videris
in hoc mundo; et obtuli illam Deo. Qui dixit denuo: ‹Offer mihi
iterum sicut prius›. Ego autem respondi: ‹Domine, non habeo
nec volo nec amo quemquam nisi te, et propter amorem tuum despexi
aurum et omnia. Unde si aliquid amplius in meo sinu invenitur, tu
posuisti illud et tibi, donatori omnium, reddo illud›. Hoc feci
ter; et facta trina oblatione, genuflexi et benedixi Deum, qui
mihi dedit aliquid, quod offerre valerem.
Statim
fuit mihi datum intelligere illam trinam oblationem figurare
auream oboedientiam, altissimam paupertatem et splendidissimam
castitatem, quas Deus per gratiam suam dedit mihi ita perfecte
servare, ut in nulla re conscientia me reprehendit. Sicut cum
mittebam manum in sinum, proferebam et reddebam illas monetas
ipsi Deo, qui illas ibi posuerat; et ita dedit mihi Deus eam
potentiam animae, ut de omnibus bonis mihi ab illo per eius
sanctissimam bonitatem concessis, semper eum ore et corde laudo
atque magnifico. Haec ergo fuerunt verba, que audivisti et manuum
extensio quam vidisti. Sed cave tibi, frater pecorone, ne
explores me; et revertere in cellam tuam cum benedictione Dei; et
habeto de me curam sollicitam. Intrapaucos enim dies faciet Deus
tam stupenda mirabilia in hoc monte, ut totus mundus admiretur.
Faciet nova quaedam, quae numquam in hoc mundo fecit cuiquam
creaturae”. – Tunc frater Leo recessit valde consolatus.
Scripsit fr. Benedictus Huculak OFM
|