De elegantia Europaa novissima
De elegantia Europaea
novissima
Singulis annis Americani summo studio exspectant
summum certamen elegantiarum, quod Eurovisio dicitur: nam inde
discimus quid sit elegans, quid urbanum, quid in pretio habendum.
Anno enim praterito aliquid omnino novum didicimus. At satis de
rebus prateritis: nunc vero ad carmina futura nobis est vertendum.
Estonia
Nullum melius umquam in lucem edidit
praconium sibi societas, cui nomen Mercedes-Benz. Sed elegantiam
inopinatam discimus e quibusdam versibus, ut:
tu profectus es et ego hic sola
nuda in lecto iaceo et telephonum intueor
Quod numquam audivimus neque umquam audiemus
nostris in carminibus. Sunt enim etiam inter moroso Americanos
carmina, in quibus mentio fit telephonorum, sed nihil tam
dolorosum et triste quam hoc carmen Estonicum: nam quid magis
clamat "desperationem" et "agritudinem animi"
quam amatori dicere te domi in lecto iacere cum telephono nudam?
Nisi hunc versum:
Verisimile videtur me fortasse iussuram
fuisse ut maneres.
Quod si audivissent, homines amousi et
mediocres novam amatricem (aut novum amatorem) statim peterent;
sed Estonia nos docet ne speremus cor ardens certumque amorem,
sed ut tepida potius dubia…toleremus.
Aliud etiam didicimus: Estoniam parere
feminas admodum speciosas. Alias pelliculas eiusdem Elinae Born libenter
spectaremus si tantam melancholiam ferre possemus.
Italia
America Italis spd.
Gaudemus quod etiam vobis placent pellicula
nostra cinematographica, sed mementote (quasumus) eas esse
nostras, non vestras. Certamen enim "Eurovisio"
appellatum ideo spectamus, quod volumus e vobis elegantiam
Europaam discere, non ut Europeos videamus fingentes se esse
Americanos. Gratias vobis in antecessum agimus sperantes fore ut
promittatis vos larvam eius "Spider-Man" numquam iterum
esse induturos in certamine Europao. Quodsi pergetis nos imitari,
magnam vim pecunia dabimus Germanis illis PEGADA dictis, qui
faciant ut velitis iterum Europai esse potius quam Americani.
Valeatis.
Hispania
Carmen mediocre, pellicula autem omnium
fortasse pessima. Abhinc annos duos Hispania pollere videbatur in
certamine Eurovisifico, cum ESDM in pellicula sua Tecum Usque
ad Finem caneret — antequam ad scaenam pervenerunt
cantatores, qui vel voce uti nesciebant vel (ut rumor ferebat)
consulto nulla puncta petebant. Hoc autem anno Hispani videntur
ab initio petituri nulla puncta.
Britannia
Primum, videatis, Britanni, epistolam ad
Italos scriptam, qua supra apposita est. Dani porro vobis
peritiores hoc anno imitantur Americanos.
Deinde, de foedis morbis et medicaminibus
sumendis non est in certamine elegantiarum canendum. Sed curnam
consilia nos vobis damus? Vos, qui Europa dedistis Jemini,
Andream Abraham, Ioshuam Dubovie, nedum Engleberti Humperdinck vagam
senectutis delirantiam. Patet vos nolle palmam ferre: sed restat
videre an velitis cum Hispanis hoc anno certare ad infimum in
ordine victorum locum occupandum.
Australia
Australiani videntur optimum proposuisse
carmen in tota Europa, cum obliti sint suam terram non sitam esse
in Europa. Aliqua igitur ex parte speramus Australianos fore
victores, tantum ut certamen proximo anno habeatur in Australia
undis Pacificis circumdata: et nonnihil ominis huius eventus
invenimus in versu, qui est Obliviscamur diei crastini, cum hanc
noctem repetere possimus.
Suetia
Rusticitatem Sueti adeo imitantur
Americanorum, ut pane suspicaveris equum et armenta in scanam
tractum iri. Nec multum refert, cum iam sciamus omnes alios
septentrionales (Norvegos, Germanos, Suetos, Danos, et ita porro)
sua puncta daturos esse Suetis. Quis enim puncta ulla tribuet
troglodytis, qui pro Finnis hoc anno cantabunt?
Alia Gentes
Nonnihil studii nobis movent Slovenia,
Atropatene, Belgia, Norvegia. Sed de illis quid sit dicendum
nescimus, cum nimis rustici simus Americani ut elegantiam
Europaam bene intellegamus neque existimationem de ea proferamus.
Postscriptum
Animadvertimus in duabus saltem pelliculis
vexilla Americana, qua in vestimentis cantatorum erant depicta,
quamquam vetatur ne Americani, ut inurbani et parum Europai,
participes fieri in certamine Eurovisifico. De illis vexillis
miramur, et speramus nos alia visuros elegantiora, ut est illud
caruleum et circulo stellarum ornatum: quod vero nusquam in ulla
ex illis omnibus pellicula vidimus.
Scripsit Nemo Oudeis nemo-nusquam.blogspot.com
|