Annus
2 0 1 5


Commentarii de inepto puero

Commentarii de inepto puero

 

 

Nouus liber modo in lucem editus est, nempe uersio Latina alterius pueris praesertim Italis notissimi Il diario di una schiappa inscripti (in Hispania El diario de Greg inscribitur, apud Americanos autem Hispanice loquentes El diario de un chico en apuros), qui inuicem ex eodem primario libro Diary of a Wimpy Kid interpretatus a Godefrido Kinney scriptus est.

Hanc uersionem Latinam, cui titulus aptus est Commentarii de inepto puero, fecit Daniel B. Gallagher, sacerdos Americanus et Latinista in officina Vaticana munere suo fungens, qui forsan notior sit, quod in sermonem Latinum cotidie uertit uerba Pontificis Francisci breuiloquentis in pagina Twitter.

Supra uobis frons libri monstratur et infra una pagina, quam forte casuque per rete omnium gentium inueni, nam libellum, qui iucundissimum esse uidetur, nondum emi (usque enim ad mensem Maium fieri non potest), sed uolo, quia imagines delineatae mihi uidentur similes earum, quae arte maiore facit amicus Xauerius Martinez Calvo, qui nuper alias nouas ad me misit easque alio die, si mihi licet, uobis, lectores, monstrabo.

 

Scripsit Alexandra Gaditana sandra-ramosmaldonado.blogspot.com



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae