De patribus familias celebratis .
De patribus familias celebratis ...
... haud usquequaque die XIX mensis Martii.
Die hodierno ecclesia catholica sollemnitate celebrat sanctum
Josephum sponsum Mariae Virginis; apud Hispanos, Lusitanos et
Italicos eodem die etiam patres familias honori habentur. Cultus
erga Josephum, qui ut Jesu pater se gessit, saeculo XIV tantum a
monachis Benedectinis creatus est; anno MCCCCLXXIX pontifex
Romanus Sixtus IV sollemnitatem die undevicesimo mensis Martii
instituit, cuim Josephus ipse diem supremum obiisse tradiitum
erat. Saeculo XIX factus est Josephus patronus Mexici, Canadae et
Belgicae, ab anno MXMLV Kalendis Maiis vero patronus artificum.
Patrum familias celebratio apud Germanos die Ascensionis Jesu
habetur; dies illa etiam "Virorum dies" ad hoc
appellatur et ebrietate immodica quotannis agitur.
In Civitatibus Americae Unitis tertio mensis Junii die Solis
quotannis ab anno MCMX patrum dies festus celebratur; Sonorae
Smart Dodd mulieris cuiusdam pater enim uxorem natum sextum
parientem amiserat ideoque omnes liberos solus educaverat.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|