Islamic State militants have begun destroying the ruins of the ancient city of Hatra,
De furore et insania
... in praeteriti temporis mirabilia conversis.
Armati Reipubllicae Islamicae, qui vi Iraquiae et Syriae
regiones nonnullas occupaverunt, diruere coeperunt reliquias
antiquissimae urbis Hatrae (cuius duas imagines conspicere
potes) , a Parthis conditae ante Christum natum, quam Ordo
Nationis Unitarum locum praeservatu dignum proclamavit; similia
scelesti perpetraverant paulo ante Nimrude, in antiquiore urbe
Assyriorum. Putant enim stulti aedificia statuasque illa signa
"falsorum idolorum" esse ideoque delenda, ne quid
maneat fidei Islamicae contrarium futuris temporibus.
Moenia Hatrae turrribus munita tanti roboris esse feruntur, ut
vanam redderent voluntatem exercitus Romani urbis conquirendae.
Nuntius Partis Democraticae Curdae (KDP) dixit quae
facta sunt "scelus bellicum" fuisse, magnitudine et
virtute loci, superaddens aurum argentumque ab armatis erepta
esse, neglectis causis religiosis.
Regio Mosuliae, magnitudine secundae urbis totius Iraquiae,
reliquiis imperii Parthorum abundat, quod secundo saeculo a. Ch.
n. floruit, ab hodierna Pacistania usque ad litora Syriaca
dicionem suam expandens. Postea Hatra ipsa facta est magni
momenti emporium sericum, Arabibus dominantibus. Nihil restituere
umquam poterit pretium tantae scelestae stultitiae.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|