Quisnam sepultus est
Quisnam sepultus est
in sepulcri monumento apud
Amphipolim reperto? (ii)
Ingens monumentum sepulcrale apud Amphipolin
situm, in tumulo Kastae, nova magni momenti sine intermissione
archaeologis effodientibus ostendit. Ante aliquot menses opus
musivum in secundo cubiculo repertum est quo raptus Proserpinae
imago exprimi videretur. Nam vir barbatus, id est Pluto, deus
Inferorum, puellam repugnatem fulvis capillis candida veste
indutam rapere reputatur. Qua re inventa, sunt qui putent hoc
sepulcrum ad feminas regales pertinere, eo magis quod imago ad
alteram pictam in sepulcreto Verginae mentem revocet quo loco
Philippus II, pater Alexandri, sepultus est; simulque satis
similis est eiusdem raptus deae in troni dorso Eurydicis, Philippi matris efficto: signa ad sententiam
trahunt.
Nuperrime novus nuntius vulgatus est: fere
quingenta quinquaginta ossa, quinque virorum et feminarum et
etiam pueruli, modo nati, inventa sunt. Pars reliquiarum esse uni
feminae sexaginta annorum videtur, Olympiadi, Alexandri matri, ut
plurimi censent. Tamen post id tempus singula ossa agnosci
poterunt, cum diuturna peritorum investigatione opus sit.
Peropportune in actis diurnis Novi Eboraci (New
York Times) haec effossio spectaculum verum
archaeologicum appellata est : ossa enim plerumque humi
nullo ordine inventa sunt, sparsa, ut a peritis existimatur, a
furibus vel quodam terrae motu, praesertim quod indicia
agnoscendi prope deessent.
Scripsit Lydia Ariminensis
|