Ergo -
Exhibitio "Projekt 793"
... in museo Monacensi
In museo Monacensi mense Septembri et Octobri exhibitionem
visitare licebat quae "Projekt 793" inscripta
erat. Illo anno enim Carolus Magnus, qui anno Domini
octingentesimo a Pontifice Maximo imperator imperii
Romani coronatus est, fossam effodi iussit, quae flumen
Alcmonam, qui in Danubium influit, cum fluvio Rezantia, inde
cum Red nitz, inde cum Moeno, inde cum Rheno
coniunxit. Intervallum vel spatium inter Rezantiam et
Alcmonam non plus quam duorum chiliometrorum erat et est.
Altitudines fluviorum differentes superandae erant. Iterum
atque iterum moles telluris humidissimae collapsae sunt et fossam
modo excavatam obruerunt.
Carolus ipse opus faciendum observavit, sed rebellione Saxonum nuntiata celeriter Herbipolim
et Moguntiacum profectus est, ut inde expeditionem contra Saxones
pararet. Carolus Magnus hac fossa certe usus est, ut lintre illis
fluviis praeter Norimbergam, Herbipolim, Moguntiacum se
conferret. Postea illa fossa neglegi videbatur. Constat quidem
illam fossam Medio Aevo ad navigandum non adhiberi. Numquam erat
fossa perpetua, sed ex lacubus longis continuis constitit,
et partim adhuc spectari potest. Lacunae nunc a piscibus et
ranis inhabitantur et partes pulchrae naturae integrae sunt.
Parva erat exhibitio, sed optima. Admirati sumus lintrem
conservatam octavi saeculi, qui in sinu tranquillo Rheni
prope urbem Novaesii A.D. MCMLXX repertus erat, cum flumen
et sinus fluminis excavabantur. Nonnulla documenta illius
saeculi Latine scripta animo incenso perlegi et chartas quasdam
geographicas saeculorum praeteritorum et varia photographemata in
terra regionis et ex aeroplano facta spectavi. Valde gavisus
sum, quod catalogum optimum illius exhibitionis emere potui, qui
omnia documenta continet. Interdum catalogum adhuc
perlego et reliquias Fossae Carolinae hoc anno visitare in animo
habeo.
Scripsit Rolandus Gregorius
|