Annus
2 0 1 5


DE PRAESEPIS ORIGINE

Prima origo praesepis in Evangelio invenitur: «Maria peperit filium suum primogenitum, et pannis eum involvit, et reclinavit eum in praesepio: quia non erat eis locus in diversorio.” (Lucas, II,7). Ab antiquitate pingendi artifices Virginem cum Filio effinxerunt, sed praesertim in saeculo XV tabulae mirandae de hac re pictae sunt. Imago vera picturam Diei Natalis secuta est: consuetudo praesepis exstruendi Sancto Francisco Asisiensi ascripta est. Ut traditur, anno MCCXXIII Graecii in Latio primum Praesepe, quod Pontifici Honorio III placuit, comparatum est. Initio non tamen Virgo Maria, Sanctus Joseph e Jesus infans in stabulo adfuerunt: Thomas Celanensis Sancti vitae scriptor narrat fenum in praesepi positum esse, asinum et bovem ductos, quasi Graecium Bethlehem fieret. Postea mos adeo pervulgatus est ut ubicumque in ecclesiis ad Diem Natalem celebrandum, statuae sacrae et aliarum personarum inter res naturales fidelibus praebitae sint. In saeculis XVII maximeque XVIII apud ditissimorum domos certatim praesepia e marmore, opera insignium artificum, formata sunt. Paulatim consuetudo etiam in domos pauperum diffusa est, tamen non eodem modo: suum cuique urbi et regioni genus praesepis fuit. Celeberrimum manet Neapolitanum: die Sanctae Luciae dicato mercatura sigillorum fit, quorum species, magna arte expressae, etiam claros viros et feminas nostrae aetatis effingunt. Hodie praesepia viventia cum viro, femina et puerulo, qui partes Sacrae Familiae agunt, saepe apparata sunt.

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae