De Justitia Floridiana
De Justitia Floridiana
Matthaeus Riggens, vir duos et viginti annos natus, qui
suspectus habetur in domos Floridensium perfodiendi, interfectus
est et partim devoratus a crocodilo undecim pedibus longitudine
postquam in lacu, ubi manus custodum publicorum evaderet, fugam
suam abscondiderat.
Medici, qui in ejus corpus inquisiverunt, didicerunt eum
demersum et mortuum esse mense Novembri post impetum, ut apparet,
crocodileum. In crocodili aliis ab animantium peritis medicis
inspecti ventro partes illius viri repertae sunt, secundum
relationem a magistratibus Comitatus Brevardani divulgatam.
Custodes publici et Matthaeum Riggens atque alterum canibus
autogyroque sive helicoptero persecuti sunt Idibus Novembribus,
postquam perterriti incolae cuiusdam vici detulerant duos viros
sibi ignotos qui pone domos furtim vagarentur. Neuter illa nocte
deprehensus est.
At Riggins, ut qui domo profectus numquam regressus esset, a
suis sollicitudine motis est magistratibus delatus. Post dies
decem eius corpus in lacu natans repertum est, infesto crocodilo
tamquam custode adstante, secundum Theodoricum Goodyear, nuntium
custodum publicorum.
“Credo eum ibi latuisse,” inquit Goodyear de Riggins in
lacu reperto. “Canibus insequentibus vafri hominis ei videbatur
aquam intrare.” Etiam rettulit Riggins amasiae suae telephonice
nuntiavisse se Idibus Novembribus domos compilaturum, postea se a
custodibus publicis indagari.
Haec enim est justitia Floridiana.
Plura huius auctoris: http://nemo-nusquam.blogspot.com/
Scripsit Nemo Oudeis
|