Annus
2 0 1 5


Ad gesta Columbani investiganda maximi momenti est ‘

De Columbano, qui abhinc quattuordecim saecula mortuus est

Ad gesta Columbani investiganda maximi momenti est ‘Vita’, quam composuit Jonas, eius discipulus et accuratus biographus, etsi narrationibus fabulosis interdum indulgeat scribens ex. gr. de Columbani matre haec: «vidit e sinu suo rutilantem solem et nimio fulgore micantem procedere et mundo magnum lumen praebere» (L. I, 2).

Qui quidem Columbanus anno ferme 542 in regione Hibernica ‘Leinster’ vocitata nobili loco natus est. Postquam in sacrarum litterarum studium incubuerat, in urbem 'Bangor' se contulit et, Congallo abate impulsore, voluntariae corporis adflicationi se dicavit. Deinde unâ cum duodecim sodalibus eas peregrinationes facere coepit, quarum finis primarius erat evangelium propagare. Itaque in Galliam transfretavit et in regno Burgundiae monasterium Luxoviense condidit, ubi olim urbs Luxovium floruerat, quae propter barbarorum irruptiones deleta est. Quo in monasterio circiter viginti annos mansit Columbanus, qui tamen, cum a nonnullis episcopis invisus esset atque regum Burgundionum favorem amisisset, in Galliae regiones meridianas peregrinavit aliudque monasterium condidit Brigantiae, quae non longe a lacu Constantiae distat. 

Postquam in Helvetia aliquanto commoratus est, itinera suscepit Italiam versus Septentrionalem, quoniam sciebat in regno Langobardorum multa essent agenda ut Arianismus, cui doctrinae multi illius gentis favebant, extirparetur. Is igitur inter annos 613-614 monasterium Bobiense condidit, quod in provincia Placentina situm est. Etsi vir severissimus, erant nihilominus in Columbani animo aliae virtutes cum indulgentia evangelica magis congruentes, sicut ex. gr. testatur epistula sexta (‘Ad discipulum quendam’), in qua ille scribit: «Utilis esto in humilitate, infimusque in auctoritate, simplex in fide, doctus in moribus, mordax in propriis, remissus in alienis, purus in amicitia, callidus in insidiis, durus in mollibus, mollis in duris […]». 

Inter scripta ab hoc viro composita maximi momenti esse aestimantur tredecim ‘Instructiones’ sive ‘Sermones’, qui etiam propter scribendi genus “breve, simplex, rhythmicum” (ut aestimavit Antonius Quacquarelli in symbola c. t. 'De Columbani soluta oratione'; quae symbola continetur in opere inscripto: 'Acta conventus internationalis Studiis Columbanis dicati', Bobii, a. 1965, p. 39 sqq.) lectu digni sunt. De prava hominis voluntate in secundo sermone leguntur haec: «O pertusata sanguisuga impatiens, immitis saturata, blanda ieiuna, vorax, inverecunda, edax, quid habes recti, quid honesti? Nihil […] In vanum ergo laborat qui talia pascit, et in ventum seminat qui vanae voluntati huic servit. Qui ista pascunt, se ipsos decipiunt». 

Haud paucae admonitiones, quas composuerat hic monachus, hominibus quoque huius temporis nostri aptae videntur esse, cum plerique sint, qui suas ipsorum opiniones laudibus extollant, aliorum ne audiant quidem. Praeterea haud spernendos panxit versus Columbanus, e quibus patet huic monacho non ignotos fuisse Romanos poetas, quorum carmina multi viri docti Hibernii etiam saeculo sexto in deliciis habebant. 

Ad Hunaldum quendam missi sunt versus hi: «Casibus innumeris decurrunt tempora vitae,/ Omnia praetereunt, menses volvuntur in annis;/ Labitur in senium momentis omnibus aetas./ Ut tibi perpetuam liceat conpraendere vitam […] Aspice, quam brevis est procerum regumque potestas./ Lubrica mortalis cito transit gloria vitae [...]». 

Concludere igitur forsan possumus animum Columbano fuisse non modo vere evangelicum, sed etiam a Romanorum prudentiam haud alienum. Omnes fere studiosi hunc monachum auctorem putant etiam carminis ‘In Mulieres’ inscripti: «Omnis mente pius fugiat mortale venenum/ Quod mulieris habet lingua superba malae./ Conlatum vitae destruxit femina culmen;/ Femina sed vitae gaudia longa dedit», quod, etsi non male compositum—ut quidam putant—, odium tamen quodammodo monachale in feminas redolere videatur.

Hic vir, qui in sanctorum numerum ab ecclesia catholica adscriptus est, die 23 Nov. a. 615 e vivis migravit in Bobiensi monasterio, quod paulum antea condiderat ibique sepultus est. 

Scripsit Victorius Ciarrocchi, Italus Pisaurensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae