Annus
2 0 1 5


Lugentne animalia mortuos?

Lugentne animalia mortuos?

Percontatio professoris Boguslai (Bogusław) Pawłowski, antrophologi Universitatis Wratislaviensis, kalendis Novembribus, id est Die Mortuorum, in epmeride Polona "Gazeta Wyborcza" divulgata (fragmina).

"Gazeta Wyborcza": Lugentne animalia mortuos?

Bogusław Pawłowski: Sine dubio lugent suos nonnulli primates (simpanses, gorillae), delphini, orcae et elephantes. Ritus funebres observantur apud lupos. Hi nostrum, qui feles aut canes domi tenent, quoque de luctu eorum aliquid narrare possunt. (...) Multa mammalia maioris magnitudinis post mortem propinquorum apathia laborant ac gerunt se omnino aliter quam aliis temporibus. Item dici potest de avibus, ut pica, aphelocoma californica vel anser, quae e.gr. manent diu prope cadaver propinqui, escam sibi quaerere cessant (interdum spatio nonnullorum dierum) necnon vocibus specialibus de morte propinqui certiores faciunt alias aves, ut et hae ad cadaver intuendum advolent. (...) Jane Goodall, quae simpanses diu investigabat, scripsit de huius generis simio nomine Flint, qui post mortem matris (nomine Flo) escam edere cessavit, gregem suorum reliquit et in loco mansit, ubi mater mortua erat; qua re consumptus postea ipse vitam amisit.

GW: Diu credebamus ritum luctus adesse solis hominibus...

BP: Ita, sed hoc non est verum. Validae commotiones animi, ut maeror, non spectant ad neocorticem (cerebralem), sed ad vetustius systema commotionale, id est systema limbicum. Nonnulla mammalia quoque id systema possident, ergo similes nostris commotiones animi experiuntur; sola differentia spectat ad intentionem et formas expressionis. Quod videri potest apud elephantes, qui sedent circum mortuos, mulcent cadaver proboscidibus. Nonnulli studiosi dicunt se conspexisse elephantes aliter tractare ossa suorum (elephantium), aliter autem ceterorum animalium, ossa elephantina quasi specialiter aestimantes, interdum colligentes ea in uno loco; sunt qui viderent elephantes talia ossa fruticibus ornare, sed hoc fortasse erat res fortuita.

GW: Lupi sua vice luctus causa magna voce ululant...

BP: Quod monstrat animalia non esse entia commotionibus animi privata. Nam mechanismi biologici, qui sunt eventus dopaminae, noradrenalinae aut oxytocinae, quique apud nos moderantur nonnullas commotiones aut status animi, funguntur quoque apud bestias.

GW: Quando apparuerunt prima vestigia luctus funebris apud homines?

BP: Si de homine sapienti agitur, vetustissimae sepulturae nobis notae, quarum vestigia inventa sunt in spelunca Israeliana Qafzeh, spectant ad tempus ante abhinc 100 milia annorum. Nitentes tamen scientia de "ritibus" funebribus simpansium necnon hominum neandertalium, possumus credere luctum adfuisse hominibus ab ipso initio generis nostri.

Scripsit Iconoclastes



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae