Annus
2 0 1 5


De suffragiis Vindobonensibus

De suffragiis Vindobonensibus

Suffragiis Vindobonae habitis Michael Häupl magistri civium locum obtinebit, cum partes democraticae-sociales, quibus praeest, victores exierint.

Suffragiorum eventum non solum Austriaci suspensis animis exspectaverunt, cum in tanto profugorum concursu dubium esset, ea res socialistis an popularibus dextris magis profutura esset. Quos, cum in provincia Austria Superiore nuperrime factionem democraticam-socialem longe superassent, etiam in capite similem adepturos victoriam non mirum fuisset, eo magis, quod ex omnibus fere populi percontationibus id exspectares.

Sed erraverunt, qui «Babylonios numeros temptaverunt», speque deiecti sunt «caerulei» factionis popularis nimia sperantes, quamvis in omnibus urbis regionibus plura quam antea suffragia adepti sint. Sed maiori civium parti Henricus-Christianus Strache, candidatus popularium, parum acceptus, quin etiam tam odiosus erat, ut summam dederint operam, ne urbs ab illo regeretur.

Omnino urbs Vindobona in duas partes divisa est: quarum altera, quae a locupletioribus colitur, spectat ad occasum solis. Ad hanc partem etiam regiones urbis interioris pertinent. In hac parte «civili», quam olim factio democratica-Christiana tenebat, quae se ipsa «factionem populi» appellat, nunc socialistarum et «viridium» asseclae praevalent. Altera pars, quae ad meridiem et orientem solem vergit, ab iis praecipue colitur, qui communis prosperitatis parum sunt participes quorumque commoda ab iis, qui urbem regunt, iam diu neglecta sunt. Hic pleraeque inveniuntur insulae communales quondam a socialistis exstructae, ut operariis habitacula meliora praeberentur. Quamobrem illis temporibus ea aedificia veluti propugnacula socialistarum appellares. Sed tempora mutantur: in insulis communalibus iam plures « caeruleorum » quam « rubrorum » asseclae inveniuntur. Nemo iam dubitat, quin nostris temporibus factioni caeruleae sive populari commoda operariorum magis curae sint quam socialistis.

Cum quo Michael Häupl urbem reget? Cui enim altera factione opus erit, cum ne XL quidem centesimas suffragiorum sit adeptus. Cum saepenumero affirmavisset se numquam cum popularibus urbem gubernaturum, quia parum “honesti” sibi viderentur, reliquum est, ut factione democratica-Christiana prorsus dissipata iterum “virides” sibi adiungat; qui cum ex suffragiis minores exierint, tamen sunt cupidissimi potestatis servandae.

Scripsit Volfgangus Austriacus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae