Annus
2 0 1 5


Vetustissimae radices plantarum repertae in Polonia

Vetustissimae radices plantarum repertae in Polonia

In Montibus Sanctae Crucis (vulgo Góry Świętokrzyskie), prope urbem Chielcum (Kielce), studiosi Petrus (Piotr) Szrek, Silvester (Sylwester) Salwa et Gregorius (Grzegorz) Niedźwiedzki invenerunt vestigia petrefacta vetustissimi systematis radicalis plantarum in toto orbe terrarum.

Non multa adhuc scimus de ipsis plantis, praeter quod in locis palustribus nascebantur, verisimiliter in ostio fluminis – tunc enim, ante abhinc 407 miliones annorum, regio Sanctae Crucis, hodie montana, fuit ora maris.

Evolutio plantarum – quae putatur coepisse ante ca. 470 mln annorum – maximi fuisse momenti historiae mundi, imprimis quod iis copia oxygenii satis magna producta esset, ut respirare postea possent animalia homoque.

Montes Sanctae Crucis uberrimae sunt fossilium superstitium – ante quinque annos studiosi repererunt hic, in lapicidinis ad Chielcum, veterrima (395 mln annorum) vestigia quadrupedum in Terra. Etiam historiae novissimae suppeditaverunt hi montes – ceterum humillimi statura in tota Polonia – inventum magni momenti: in vico Bronocice ad Pinczowiam (Pińczów) reperta est vetustissima omnium (facta manu humana ante ca. 5.500 annos) imago currus quattuor rotis praediti, bubus ducti.

Alia eiusdem auctoris: http://iconoclastes2.blogspot.com/

Scripsit Iconoclastes



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae