Annus
2 0 1 5


kleinTEXT

De Ernesto David Klein (1899-1983), viro permultarum linguarum

Natus est Castro Zotmar, Hungarice Szatmárnémeti, Rumanice (nam hodie est part Rumaniae) Satu Mare, in Transilvania aut potius hac eius parte occidentali, quae Partium nominatur[1]. Ibi, in familia Iudaea crescens, ut puer nolens volens didicit linguas: Iudaeam (Yidish, cum elementis Hebraicae), Germanam, Hungaricam et Rumanam. Ut puer novem annos natus dicitur meminisse totum Librum Psalmorum. Cum quintum decimum annum agebat, ipse – enchiridio tantum utens, sine auxiliis magistri – didicit Anglicam. Ut vir adultus scivit plus minusve quadraginta sermones. In fine vitae scripsit duo dictionaria linguarum, quarum neutra erat lingua eius materna, nempe Anglicae et Hebraicae. Antea, rabbinus Castro Zotmar factus, scripsit plus quam viginti tractatus rabbinicos. Anno 1929 (aut, secundum alium fontem, 1931) ut rabbinus migravit Novum Castrum (Nové Zámky Slovacorum) migravit, quae urbs anno 1938 a Hungaris rapta nomen mutavit in Érsekújvár. Anno 1944 in ergastulo concentrationis Dachau inclusus est, ubi deo Gratia ei vitam servare contigit – pater tamen et mater eius, necnon duae trium soroum, necati sunt in ergastulo Auschwitz. Sola una soror ei e propinquis viva remansit, quae adhortata eum est totum se dedere studiis etymologicis, quae studia tam valde a pueritia fere amabat. Mox emigravit Lutetiam, deinde in Canadam. In prima pagina dictionarii etymologici linguae Anglicae scripsit haec pulchra verba:

Utinam hoc dictionarium, quod tam vivo modo monstrat affinitatem et mutuas iunctiones nationum mundi, eodem modo ut iunctae sunt earum linguae, faciat homines sibi invicem proximiores, sincere quaerentes pacem in terra nostra.


[1] Quod nomen originem trahit e verbo Latino caece (?) excerpto e titulo regis Hungariae, Iohannis II Sigismundi Zápolyá: Joannes, serenissimi olim Joannis regis Hungariae, Dalmatiae, Croatiae etc. filius, Dei gratia princeps Transsylvaniae ac partium regni Hungariae

 

Alia huius auctoris: http://iconoclastes2.blogspot.com/

Scripsit Iconoclastes



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae