Annus
2 0 1 5


De Ludovico XIV

De Ludovico XIV

Abhinc tria saecula, i. e. Kalendis Septembribus a. 1715 vitâ functus est Ludovicus XIV Borbonius, qui anno 1638 natus erat et iam quinquennis, mortuo patre Ludovico XIII, rex Francogallorum iuridice creatus est. Sed tantum ab anno 1661 veram potestatem regiam obtinuit eandemque manu firmissima usque ad mortem usurpavit ut Francogalli potentiores fierent et sui ipsius gloria augeretur. Ad hos fines adsequendos multa ipse bella movit maxime cum Hispanis, Germanis, Batavis.

Duas in partes tempus, quo is regnavit, dividi potest; primum usque ad annum circiter 1690, cum Francogalli milites e bellis plerumque victores evaserunt itaque haud pauca regis incepta magno successu probata sunt. Postremis autem ternis quaternisque regni lustris non omnia bene Francogallis processerunt et ob rei frumentariae difficultates et propter vectigalia nimis aucta. Accedit quod ineunte saeculo insequenti Francogalli adversa proelia passi sunt. Ludovicus uxorem duxerat Mariam Theresiam Absburgicam, quae sex liberos peperit, quorum tamen nemo patri supervixit. Aliis ex mulieribus pater factus est duodecim quindecimve filiorum filiarumque (incertus est horum liberorum numerus, quoniam aliquae earum feminarum etiam cum aliis viris interdum concumbebant).

Post annum 1682 Ludovicus commorari in palatio seu castello Versaliense coepit. Sed etiam annis insequentibus ea aedificia ampliata et mutata sunt alacri studio, in quod cottidie amplius viginti milia operarum incumbere solebant. Hisce in aedificiis vitam degebant permulti homines nobili genere nati, id est comites, duces, marchiones aliique, quos omnes rex ad suum ipsius nutum facilius imperare poterat. Quare palatium Versaliense paene symbolum factum est regiae potentiae ibique Ludovicus veluti Sol repraesentatus est. Qui rex anno 1685 edictum Nannetense, quod Henricus IV, eius avus, ad pacem Hugonotos inter et Catholicos firmandam concesserat, revocavit, ut Catholicis maior potestas tribueretur. Sed omnes historici putant ex edicto illo abolito haud pauca damna in regnum orta esse, propterea quod multi Hugonoti, qui variis in rebus publicis excellebant, alias in Civitates emigrare praetulerint. Utique Francogalli, Ludovico regnante, ab omnibus fere Europaeis populis digni qui imitarentur putabantur: multa enim, quae in Francogallia vigebant, etiam peregre vulgabantur; lingua in primis, quae usque ad saeculum undevigesimum paene lingua Europaea communis facta est.

Itaque necessarie accidit ut Latina, quae saltem inter viros doctos internationalis fuerat, paulatim locum, quem honorifice occupaverat, Francogallicae cedere coacta est.

«Exitum domesticae et externae rei publicae gerendae quodammodo improsperum ostenderunt exsequiae Ludovici, qui, dum sacerdotes psalmum c. t. ‘De profundis’ canunt, in crypta ecclesiae sancto Dionysio dicatae tumulatur ibique sepultus mansit usque ad Francogallicam publicarum rerum eversionem, cum omnia regum sepulcra ab eversoribus profanata sunt» (hisce verbis concluditur liber c. t. ‘Ludovicus XIV’, quem conscripsit Joannes Baptista Wolf, historicus Americanus. Qui liber Italice translatus est anno 1975, apud Garzanti, Milano. Verba, quae supra Latine reddidi, leguntur in pp. 680- 681 editionis Italicae).

Scripsit Victorius Ciarrocchi, Italus Pisaurensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae