Annus
2 0 1 5


Josephus Blatta rex ludificator non solum satellites permultos,

De Blatta exterminato

Josephus Blatta rex ludificator non solum satellites permultos, qui fraudes pro rege egerant, nuper perdidit, sed etiam solio suo depulsus munere se abdicat. Quod nuntiatum est paulo post patefactum erat quaestores pervestigatoresque tam Americanos quam Helvetios inquirere in Hieronymum Valcke, qui fertur centies centena millia dollariorum a fisco FIFAstarum movisse in id alterius societatis pedilusoriae, ut Jacobus Warner, ab Africanis meridionalibus eo pretio conductus, remunerationem pro suo suffragio dato per ambages acciperet.

Warner ille, qui magnam ex altera sociatate pecuniam (id est remunerationem, qua corruptus erat) peculatus est, in insula Trinitatis nunc opperitur, in jus Americanum adducendus. Quia Hieronymus Valcke necessarius fuit et proximus Josepho Blattæ, non multum absunt quæstores quin possint etiam hunc lucifugam de tenebroso regno pedilusorio in immisericors atque inexorabile lumen trahere justitiæ.

Quomodo res nunc sese habeant

In vinculis Helveticis tenentur Gaufridus Webb (CONCACAF), Eugenius Figueredo (CONMEBOL), Eduardus Li ex Ora Divite, Julius Rocha Nicaraguensis, Constantius Takkas olim Cæmanensis, Raphael Esquivel Venetiolanus, Josephus Maria Marin Brasilensis. Ex illis sex iam certant ne in Americam deportentur; unus vero iam consentit quo celerius trans mare Oceanum rursus in novum orbem terrarum atque in basilicam Americanam deferatur (verisimile est eum ipsum testimonium in alios oblaturum esse).

Jacobus Warner pignore dato vinculis solutus est usque ad tempus, quo in Americam transferetur; sed oportet eum certis temporis intervallis custodes adire, ne fugisse videatur.

Nicolaus Leoz Paraguensis a custodibus publicis tenetur domi propter infirmam valetudinem.

Aaron Davidson Miamensis comprehensus et Novi Eboraci reus est corruptelae; domi tenebitur vinculo electronico. Alexander Burzaco et Hugo Marianusque Jinkis quæruntur tam a suis Argentinis quam ab Americanis necnon a pervestigoribus omnium gentium, qui INTERPOL vocantur. Josephus Margulies quoque ab INTERPOL petitur.

Plura huius auctoris: http://nemo-nusquam.blogspot.com/

Scripsit Nemo Oudeis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae