Annus
2 0 1 5


Novitates scientiae &

Novitates scientiae & technologiae

Araneas folia pulsando "canere" amoris causa patet e studiis Alexandri Sweger et professoris Georgii Uetz Universitatis Cincinnatensis, qui araneas generis Gladicosa gulosa (notas quoque nomine vulgari araneae lupinae) scrutati sunt. Qui studiiosi putant araneasmasculini sexus pulsando folia nuntiare feminas se cum iis copulare velle. Usque nunc scivimus araneas "musicam" facere corpus sui cruribus terendo (ut e.gr. de periculo suos certiores faciant), nunc reperimus – aiunt studiosi – eas quoque "instrumentis musicis" uti.

*** ***

Vitam sedentariam qui agat, nocet sibi fere tantopere ut nicotiana fumando – docent investigationes nuper factae et US-Americanorum (American College of Cardiology) et Norvegorum (qui in actis British Journal of Sports Medicine effectus studiorum divulgaverunt). Secundum Americanos, cotidie per octo horas sedendo maius quindecim centesimis (15%) solito periculum eamus ante tempus mori; si autem cotidie per undecim horas sedemus, periculum mortis praecocis fore 40%. Ne dicamus de maiori probabilitate morborum cordis ac coronariorum, diabetis necnon carcinomatum. Nicotiana (=hispanicas) autem fumando periculum horum morborum maiore solito 60% inimus.

Optime cuique esset cotidie saltem decem milia passuum ambulare, ita ut comburat viginti quinque milia caloriorum (25.000 cal.). Maximi momenti quoque esse secundum studiosos unaquoque dimidia horae, si iam sedere debemus, positionem corporis mutare.

*** ***

Scientistae Universitatis Californianae-Berkeley modificaverunt genetice faecem (=sacharomyces), quae ad cerevisiam faciendam commune adhibetur, ita, ut loco alcoholis in morphinam sacharum faex mutaret. Rebus ita stantibus fieri potest ut morphina – quae ad dolorem leniendam in multis morbis, ut carcinomata, adhibetur - non porro ex papavere (quod quoque ad narcotica, ut heroina, facienda uti potest) sed ex "innocente" faece. Altera ex parte, nunc quisque qui faecem fermentare sciat, poterit sibi morphinam comparare – quae quoque substantia soporifera (narcotica) est.

*** ***

Altissima caeliscalpia mundi e ligno facta struenda sunt proximis annis in Austria et Suecia. HoHo Vienna Tower habebit 24 tabulationes altitudine 84 metrorum; Wooden Scyscryper (Holmiae) 34 tabulationes (altitudo in metris adhuc ignoratur). Siphonarii tamen timent ne nimis facile tales turres incendio capiantur.

*** ***

Secundum demoscopiam a negotiatione Britannica Lovehoney peracta, mulieres maxime cupiant Venerem colere vespero (inter 23 et 0 horas), dum viri mane (inter 6 et 9). Minime autem sexualiter instigentur feminae horis 2-6 mane, dum viri tempore pomeridiano (16-18).

*** ***

Iam una hora post sumptionem poculi theae cerebrum nostrum *logicius* cogitet. Ita saltem putant studiosi Universitatis Castelli Novi (Newcastle) Anglorum, experimentis a se peractis, dicentes theam activitatem undarum theta instigare.

Plura huius auctoris in situ: http://iconoclastes2.blogspot.com/

Scripsit Iconoclastes



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae