Annus
2 0 1 5


Oeconomia Sinarum stagnat?

Oeconomia Sinarum stagnat?

Oeconomia Sinarum crevit primos tres menses huius anni passu lentissimo proxime prateritorum sex annorum – 7,0% (ultimos tres menses 2014 anni – 7,3%). Numquam ergo tam "male" res se Sericae habebant post crisin fiscalem internationalem annorum 2008-2009, cum primo trimestri 2009 anni productus nationalis Sinarum crevit "solis" 6,6%.

Peiores opinato sunt quoque effectus mensis Martii ad mercaturam tenuem spectantes, fabricaturam industrialem et collocationem pecuniae – haec minima fuit post annum 2000. Quod maxime tamen vexat nonnullos analyticos, usus energiae electricae hoc mense decrevit passu 3,7%, maxime ergo ab initio crisis; at usum energiae putant multi prognosticon optimum esse rerum in oeconomia futurarum.

Adhuc bene se tenet mercatus aedium (immobiliorum), crescens primo trimestri 2015 anni passu 8,5%, licet id quoque incrementum minor sit praeteritis annis comparatum (minumum scilicet ab anno 2009).

Optime, contra lugubrem statisticam, se autem habere videtur bursa Shanghaiensis, quae a mense Novembri – cum regimen Pechinense usuram minuere coepit - aucta est 70 centesimis.

Plura huius auctoris: http://iconoclastes2.blogspot.com/

Scripsit Iconoclastes



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae