Annus
2 0 1 5


De Vite et Palmitibus

De Vite et Palmitibus

Sub vitis imagine Iesus praebet nutricium sucum palmitibus, qui sumus christiani. Palmitis autem est fructus gignere; si fructus non gignit, secatur et datur igni. Qui vero fructuosus est, purgatur ut copiosius gignat. Palmes qui non est viti coniunctus minime potest fructificare (cf Io 15, 1-8).Ex hoc textu comperimus quae esse debent facta et vitae rationes fidelium Christi sectatorum. Primo debent permanere in Christi verbis atque in Christo ipso. Clavis ut hoc evangelium intellegamus est verbum permanere, quod pluries in textu originali apparet: “Manete in me, et ego in vobis. Sicut palmes non potest ferre fructum a semetipso, nisi manserit in vite, sic nec vos, nisi in me manseritis”.

Sine suco palmites arescunt; sine Iesu et christiani arescunt; unice in Iesu vitam et virtutem intimam invenimus. Sic possumus esse potentes ut mundum durum et saepe malum in meliorem statum mutemus.

Vitis dominus est Christi Pater; Is “omnem, qui fert fructum, purgat eum, ut fructum plus afferat”.Omnes arbores fructiferi ab agricolis purgantur ut meliores grandioresque fructus gerant.

Itaque omnes sancti pericula et probationes passi sunt, quae quidem cum dolore sed etiam cum gratulatione acceperunt; intellegebant enim eo modo ad gloriam Dei et animarum proventum potiores fructus edere posse; item nos omnes purgatione egemus in conversionis modum. Agitur de purgationibus, quae in corde nostro operari debent ne inducamur in servitutem vanitatum mundanarum.Cum verbum Christi nos audientes attingit pauperiem spiritalem nostram comperimus; cum ab ista pauperie per verbum Christi liberare conamur, dolore afficimur; at est dolor purgativus et beneficus, ex quo palmes frugifer esse potest et copiam fructuum ad vitam et amorem et gaudium gignere. Eucharistia, quam christiani celebramus, est sacramentum quod ad coniunctionem cum Christo nos ducit; est quidem unio cum Christo resurrecto.

Compendium excerptum ex Patris Iosephi I. Del Col SDB homilia Hispane exarata atque die dominico IV mensis Aprilis habita.

Latine reddidit Paulus Kangiser

Scripsit Iosephus I. Del Col/Paulus Kangiser



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae