Annus
2 0 1 5


DE INGENTI CALAMITATE NEPALENSI

Carthaginem delendam esse

Quomodo Vladimirus Putin est Hannibal Novus et Russia Carthago Moderna

“Carthago delenda est!”: odio aeterno, haec verba clamitavit Gaius Plinius ante bellum tertium contra Carthaginem. Urbs heac tribus annis circumsessa est, dein adusque incensa per septemdecim dies. Populus Punicus aut interfectus aut venditus fuerat ut servi Romanorum.

Dehinc, natio Punica non iam erat, et Roma invicta videbatur.

Sed Carthago numquam vero mortua erat; eius umbra, ut phantasma, se super Romam iugiter iecit. Terroris mortisque Romani numquam obliti sunt atque quomodo eorum devocator paene eos perdidisset. Fabulae de Punicis multae erant, sicut ea de liberis oblatis ut sacrificia. Super omnia, vultus singularis in mente Romanorum adhaesit: Hannibal – barbarus, immanitas, flagellum deorum, qui Romanos osus est atque Romanitatem ruere voluit. Ille qui patris sui Carthaginisque gloriae causa ultione saevivit.

Sic de Hannibale et Carthagine in fabulis Romanorum scimus. Fortasse Hannibal sensatus intelligensque erat, fortasse Carthago opima beataque erat, sed Romanis hoc non relatus est, quia Punici barbari et hostes erant. Solum enim hodie, in mundo longe post Romam, Hannibalem supra fabulas intellegere possimus (aut conamur). Sed hoc non est quia in XXI saeculo homines meliores simus– natura nostra per millennia non mutavit. Minime, hoc est quia Hannibal nobis hostis non est.

Hostes nobis alii sunt et, sicut Romani in antiquitate, eos peraeque odimus, metuimus, atque non intellegimus. Per historiam Europae, vires tamquam Hannibal multi fuerunt. Napoleo unus erat, Gulielmus II Imperator Germaniae alius, atque Iosephus Stalin. Illi vires nefariorum epitomae esse debuerunt, et omnia facienda erant ad eos pellendos. Contra hostes istos, sensus populorum ciendum erat; hostes beluae erant, monstra, barbari, et eos intellegere alio modo non necesse.

Hannibal Barca semper revenit, et eum semper pellere necesse erat. Et hodie quoque, eius umbra super mundum Occidentem revenit, hoc tempore in figura Vladimiri Putinis.

Fabula de Putine (sic, fabula, nisi fantasia) bene nota est: vir est perisulosus, intricatus, liber, nobis absimilis, et ordini mundiali conditae (ab America et Britannia) imminet. Putin non est tamquam terroristae Islamici aut pirati Somaliani, nam fortasse arma militaria et potestatem ad mundum “Atlanticum” scindendum tenet. Sed super omnia, ille ideologiam visionemque mundi proponit quae cogitamentem geopoliticum (post Bellum Frigidum institutum) provocant – ergo multi occidentes, qui potestatem teneant, pavidi sunt.

Confiteor: sic, America non est Roma, et Russia non est Carthago; sed analogia iacet in modo quo unus alterum intellegit depingitque: paene omnia de Carthago oculis in Romanis mala erant, et sic omnia nobis de Russia videntur. Pro Putine persona juste explorata atque intellecta (e.g. quare Putin suo modo vere agat), plerumque hominum Putinem scit tamquam politici Americae, Britanniae, et aliorum nationum Europae eum necesse scire postulent. Veritas de Putine nobis non datur, modo fabula ad invidias nostras movendas et animos accendendos.

Et inter metibus nostris, voces politicorum (sicut Iohannes McCain, Victoria Nuland, dux militaris Philippus Breedlove et alii “accipitres” in Vasingtonia et Europa) continenter huc et illuc volant clamitantque contra Putinem et eius patriam. Relatores quoque narratum de Putine secus politicos instruunt (“The Pariah” a Newsweek, “Cold War II” a Time, et “A web of lies” a The Economist bona exempla sunt). Cum homo tantum male ostendatur (tam effuse et saepe), eum alio modo videre et intellegere difficile est. Et sic homo inimicus fit, haud quia vere inimicus sed quia sic factus erat cum optiones nobis aliae essent.

Sed volumusne beluam novam fingere et habemusne luxuriam tantam? Quot monstra facere debeamus antequam ea nos perdunt? Egomet nescio, sed certus sum nullum invictum esse – nos quoque.

Ne repetamus errata praeterita nostra. Si vere homines humani et meliores in XXI saeculo simus, necesse sit plus conscii de nobis ipsis fieri, res ex historia malas discitas eicere, et pavoris miseriaeque lapsionem evadere.

Nam terra nostra non iam immortalis est – non si arma atomica teneamus – et alium Hannibalem, aliam Catharginem Romamque, tolerare non potest.

Scripsit Martinus Alexander



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae