Annus
2 0 1 5


Formula ambrosiae a studiosis inventa est!
Formula ambrosiae a studiosis inventa est!

Nuper quidam archaeologi formulam ambrosiae invenerunt. Itaque iam non tam arcana est deorum potio cibaria. En formula:

Hactenus saltem quinquaginta substantiae insunt repertae, dilutae in aqua omnes sicut accidit aliis substantiis liquidis ( liquidam tandem patuit esse ambrosiam) essentialibus nutriciis, scilicet lac et ius apium regium.

Substantiae itaque praesertim sunt cholesterolum bonum, siue haud leuis nam in caelestiis pascuntur angelici animantes e quibus ambrosia mulgetur. Ceterae substantiae sunt squalenum ut deorum artús iuvenes in aeternum maneant, acida complura, exempli gratia, stearicum, palmiticum (deis placent sapida acida saturata nullo sempiternis ateromatis periculo), molliter pungens aceticum, anaerobicum lacticum (in excelsis raro deis necesse non est oxygeno), etc. Necnon insunt laetaminica urea et glicerolum siue id quod in uinis bonis nuncupatur lacrima).

Praeterea inveniuntur cetonae, alcohola complexa erga moderatam immortalium ebrietatem, aldhida et substantiolae odorae enteogenicae, inclusis ceterum pheromonis solitae superorum lasciuiae, quarum proportiones a uariis animis quos dei uelint habere pendunt. Profecto, tam sollertes archaeologi sese occulunt ne, surrepto arcano forsan maioris momenti quam olim ignis fuerat, ne ab Ioue fulminentur.

Haec symbola iocosa primum ut epistula auctoris missa est sodalibus fori interretialis Grex Latine Loquentium.

Scripsit Xauier Fran Sin



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae