Pactio de armis nuclearibus cum Irania
Pactio de armis nuclearibus cum Irania
Potentissimae
nationes et Irania pactionem in Lausanna Helvetiorum die Iovis 2
mensis Aprilis celebrarunt, ne Iranii potentiam nuclearem
adipiscerentur neve bombam neutronicam fabricarent, atque etiam
ut decem sequentes annos actuositas atomica ab iisdem minueretur.
Nationes hae sunt Regnum Unitum sive Britannia, Francogallia,
Sinae, Russia, Germania, Civitatesque Unitae Septentrionales.
Huius
autem pactionis protocollum pridie Kal. Maias rati habendum est
ut foedus inter nationes supradictas et Iraniam plane vigeat.
Israeliani, qui iam pridem cum Iraniis haud amicaliter invicem
sese gerunt, valde huic pactioni adversantur, propterea quod
timent ne Iranii, quibus potestas data est ad vestigandum pro
progressu, energeia nucleari adhibita, clandestine uranium ditent
et bombam tandem perficiant.
Praeterea
in Irania pactio probanda est a Parlamento antequam vigeat; ibi
sunt parlamentarii qui huic pactioni etiam adversantur quia
nolunt suum Praesidem ad Occidentem his pactionibus appropinquare;
ex pactione vero putatur (textus certus adhuc ignoratur)
Agenturam Internationalem pro Energenia Atomica (AIEA)
instrumenta nuclearia Irania examinaturam; tamen parlamentarii et
Iranii et Israeliani hanc pactionem eiusque protocollum exigua
vel non sufficientia iudicarunt. Quapropter expectandae sunt
Kalendae Maiae.
Scripsit Paulus Kangiser
|